AAS 17 (1925), p. 597

Hieremias, praedicent germen iustum ab stirpe David oriundum,
qui quidem Davidis filius regnabit rex et sapiens erit: et faciet
iudicium in terra;1 ut Daniel, qui regnum praenuntiat a Deo
caeli constituendum, quod in aeternum non dissipabitur stabit
in aeternum; 2 et haud multo post subiicit: Aspiciebam in visione
noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebant, et usque
ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum.
Et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi, tribus
et linguae ipsi servient; potestas eius, potestas aeterna, quae non
auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Zachariae au-3
tem praedictum illud de Eege mansueto, qui, ascendens super
asinam et super pullum asinae, Hierosolymam iustus et salvator,
gestientibus turbis, ingressurus erat,4 nonne sancti evangeliorum
scriptores impletum agnoverunt et comprobarunt? - Eadem
ceteroqui de Christo Eege doctrina, quam Veteris Testamenti
libris consignatam delibavimus, tantum abest ut in Novi paginis
evanescat, ut, contra, magnifice splendideque confirmetur.
Qua in re, ut Archangeli nuntium vix attingamus, a quo Virgo
docetur, se filium parituram, cui dabit... Dominus Deus sedem
David patris eius et qui regnabit in domo Iacob in aeternum et
regni eius non erit finis,5 Christus de suo ipse imperio testatur:
sive enim in postremo ad populum sermone de praerriiis poenisve
locutus est, quibus in perpetuum iusti vel rei aificiendi forent, sive
Praesidi romano respondit, publice ex ipso utrum rex esset percontari,
sive, postquam resurrexit, Apostolis munus docendi et baptizandi
omnes gentes commisit, oblata opportunitate, et sibi regis
nomen attribuit, et se regem esse palam confirmavit, et sol-6 7
lemniter edixit, datam sibi esse omnem potestatem in caelo et in

1 HIER., XXIII, 5.
2 DAN., II, 44.
3 DAN., VII, 13-14.

* ZACH., IX, 9.
5 Luc, I, 32-33.
6 MATTH., XXV, 31-40.
7 Io., XV1I1, 37.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.