AAS 17 (1925), p. 598

terra: quibus profecto verbis quid aliud, quam eius magnitudo1
potestatis et infinitas regni, significatur? Num igitur mirari licet,
si, qui a Ioanne dicitur princeps regum terrae, idem, quemadmo-2
dum apostolo in visione illa futurorum apparuit, habet in vestimento
et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium?
3 Etenim Christum Pater constituit heredem universorum-',4
oportet autem ipsum regnare, donec, in exitio orbis terrarum,
ponat omnes inimicos sub pedibus Dei et Patris. Qua ex communi5
sacrorum Librorum doctrina sequi profecto oportuit, ut catholica
Ecclesia, quae est Christi regnum in terris, ad omnes homines
terrasque universas utique producendum, Auctorem Conditoremque
suum, per annuum sacrae liturgiae orbem, Eegem et Dominum
et Eegem regum, multiplicato venerationis officio, consalutaret.
Istas sane honoris significationes, unum idemque per mirificam
vocum varietatem sonantes, ut in veteri psallendi ratione
atque in antiquis Sacramentariis adhibuit, sic in publicis divinae
maiestati precibus cotidie admovendis, inque immolanda immaculata
hostia, in praesenti adhibet; in hac vero jlaudatione Christi
Eegis perpetua pulcherrimus nostrorum et orientalium rituum
concentus facile deprehenditur, ut etiam hoc in genere valeat
illud: Legem credendi lex statuit supplicando
Quo autem haec Domini nostri dignitas et potestas fundamento
consistat, apte Cyrillus Alexandrinus animadvertit: Omnium, ut
verbo dicam, creaturarum dominatum obtinet, non per vim extortum,
nec aliunde invectum, sed essentia sua et natura-, 6 scilicet
eius principatus illa nititur unione mirabili, quam hypostaticam
appellant. Unde consequitur, non modo ut Christus ab angelis et
hominibus Deus sit adorandus, sed etiam ut eius imperio Hominis
angeli et homines pareant et subiecti sint: nempe ut vel solo hypo-

1 MATTH ., XXVIII , 18.
2 Apoc, I, 5.
3 Apoc,X I X ,16.
4 Hebr., I, 1.
5 I Cor., XV, 25.
6 In Luc , X .

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.