AAS 17 (1925), p. 599

staticae uiiionis nomine Christus potestatem in uiiiversas creaturas
obtineat. - At vero quid possit iucundius nobis suaviusque ad
cogitandum accidere, quam Christum nobis iure non tantum nativo
sed etiam quaesito, scilicet redemptionis, imperare? Servatori
enim nostro quanti steterimus, obliviosi utinam nomines recolant
omnes: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis:... sed
pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati.1
Iam nostri non sumus, cum Christus pretio magno* nos emerit;
corpora ipsa nostra membra sunt Christi.3
Iamvero, ut huius vim et naturam principatus paucis declaremus,
dicere vix attinet triplici eum potestate contineri, qua si
caruerit, principatus vix intellegitur. Id ipsum deprompta atque
allata ex sacris Litteris de universali Redemptoris nostri imperio
testimonia plus quam satis significant, atque est catholica fide
credendum, Christum Iesum hominibus datum esse utique Redemptorem,
cui fidant, at una simul legislatorem, cui obediant.4
Ipsum autem evangelia non tam leges condidisse narrant, quam
leges condentem inducunt: quae quidem praecepta quicumque
servarint, Mem a divino Magistro, alias aliis verbis, et suam in eum
caritatem probaturi et in dilectione eius mansuri dicuntur.5
Iudiciariam vero potestatem sibi a Patre attributam ipse Iesus
ludaeis, de Sabbati requiete per mirabilem debilis hominis sanationem
violata criminantibus, denuntiat: Neque enim Pater
iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. 6 In quo id
etiam comprehenditur - quoniam res a iudicio disiungi nequit -
ut praemia et poenas hominibus adhuc viventibus iure suo deferat.
At praeterea potestas illa, quam exsecutionis vocant, Christo
adiudicanda est, utpote cuius imperio parere omnes necesse
sit, et ea quidem denuntiata contumacibus irrogatione süppliciorum,
quae nemo possit effugere.

1 I PETRI, I, 18-19.
2 I Cor., vi, 20.
* Ibid., 15.
4 Conc. Trid., Sess. VI, can. 81.
5 Io., XIV, 1 5 ; XV, 10.
6 io., v, <m.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.