AAS 17 (1925), p. 602

officia atque obtemperationem nobilitat. Quamobrem Apostolus
Paulus, licet uxoribus et servis praeciperet, ut in viro suo, ut
in suo domino Christum vererentur, monuit tamen, ut non iis
tamquam hominibus obedirent, sed unice quia Christi gererent
vicem, cum homines a Christo redemptos dedeceret hominibus servire:
Pretio empti estis, nolite -fieri servi hominum.1 Quodsi principibus
et magistratibus legitime delectis persuasum erit, se, non
tam iure suo, quam divini Eegis mandato ac loco imperare, nemo
non videt, quam sancte sapienterque auctoritate sua usuri sint et
qualem in legibus ferendis urgendisque rationem communis boni
et humanae inferiorum dignitatis sint habituri. Hinc tranquillitas
ordinis profecto efflorescet ac stabit, quavis seditionis causa remota:
quod enim in principe ceterisque rei publicae gubernatoribus
civis homines spectaverit sibi natura pares aut aliqua
de causa indignos ac vituperabiles, non idcirco eorum recusabit
imperium, quando in iis ipsis propositam sibi Christi Dei et Hominis
imaginem auctoritatemque intuebitur. Ad concordiae autem
pacisque munera quod attinet, liquet omnino, quo latius regnum
producitur atque ad universitatem humani generis pertinet, eo
magis mortales sibi eius communionis conscios fieri, qua inter se
copulantur: quae quidem conscientia, cum frequentes conflictiones
praevertat ac praeoccupet, tum earundem asperitatem
omnium permulcet ac minuit. Eccur, si Christi regnum omnes,
ut iure complectitur, sic reapse complectatur, de ea pace desperemus,
quam Rex pacificus in terras intulit, ille, inquimus, qui
venit reconciliare omnia,qui non venit ut ministraretur eip sed ut
ministraret, et, cum -esset Dominus omnium, humilitatis et se
praebuit exemplum et legem statuit praecipuam cum caritatis
praecepto coniunctam; qui praeterea dixit: Iugum meum'suave
est et onus meum leve? O qua frui liceret beatitate, si a Christo
et singuli homines et familiae et civitates se gubernari sinerent.
« Tum denique - ut verbis utamur, quae decessor Noster
Leo XIII ante annos quinque ac viginti ad universos sacrorum

1 I Cor., VII, 23.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.