AAS 17 (1925), p. 603

Antistites adhibuit - licebit sanare tot vulnera, tum ius omne
in pristinae auctoritatis spem revirescet, et restituentur ornamenta
pacis, atque excident gladii fluentque arma de manibus,
cum Christi imperium omnes accipient libentes eique parebunt,
atque omnis lingua confitebitur quia Dominus Iesus Christus
in gloria est Dei Patris ».1

Iamvero, quo optatissimae eiusmodi utilitates uberius percipiantur
et in societate christiana stabilius insideant, cum regiae
Salvatoris nostri dignitatis cognitionem disseminari quam latissime
oporteat, ad rem nihil magis profuturum videtur, quam si
dies festus Christi Eegis proprius ac peculiaris instituatur. Etenim
in populo rebus fidei imbuendo per easque ad interiora vitae gaudia
evehendo longe plus habent efficacitatis annuae sacrorum
mysteriorum celebritates quam quaelibet vel gravissima ecclesiastici
magisterii documenta; siquidem haec in pauciores eruditioresque
viros plerumque cadunt, illae universos fideles percellunt ac
docent; haec semel, illae quotannis atque perpetuo, ut ita dicamus,
loquuntur; haec mentes potissimum, illae et mentes et animos,
hominem scilicet totum, salutariter afficiunt. Sane, cum homo
animo et corpore constet, debet is exterioribus dierum festorum
sollemnibus ita commoveri atque excitari, ut divinas doctrinas
per sacrorum varietatem pulcritudinemque rituum copiosius imbibât,
et, in sucum ac sanguinem conversas, sibi ad proficiendum
in spirituali vita servire iubeat.
Est, ceteroqui, litterarum monumentis proditum, celebritates
eiusmodi, decursu saeculorum, tum, aliam ex alia, inductas esse, cum
id christianae plebis necessitas utilitasve postulare visa est: nempe
cum debuit populus aut in communi roborari discrimine aut ab
serpentibus haeresum erroribus muniri aut ad recolendum maiore
cum studio pietatis aliquod fidei mysterium beneficiumve divinae
bonitatis permoveri acrius atque incendi. Itaque, inde a prioribus
reparatae salutis aetatibus, cum christiani acerbissime vexarentur,

1 Enc. Annum sanctum, d. 25 maii 1899.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.