AAS 17 (1925), p. 609

Christo perfecta societas constituta sit, nativo sane iure, quod abdicare
nequit, plenam libertatem immunitatemque a civili potestate
exposcere, eandemque, in obeundo munere sibi commisso , divinitus
docendi, regundi et ad aeternam perducendi beatitatem eos
universos qui e regno Christi sunt, ex alieno arbitrio pendere non
posse. Immo haud dissimilerà debet praeterea respublica libertatem
iis praestare religiosorum utriusque sexus Ordinibus ac Sodalitatibus,
qui, cum adiutores Ecclesiae Pastoribus adsint validissimi,
tum in regno Christi provehendo stabiliendove quam
maxime elaborant, sive triplicem mundi concupiscentiam sacrorum
religione votorum oppugnantes, sive ipsa perfectioris vitae professione
efficientes, ut sanctitas illa, quam divinus Conditor insignitam
Ecclesiae notam esse iussit, perpetuo auctoque in dies splendore
ante oculos omnium emicet et colluceat.
Civitates autem ipsa diei festi celebratio, annuo renovata orbe,
monebit, officio Christum publice colendi eique parendi, ut privatos
, sic magistratus gubernatoresque teneri ; hos vero revocabit
ad extremi illius iudicii cogitationem, in quo Christus non
modo de publica re eiectus, sed etiam per contemptum neglectus
ignoratusve, acerrime tantas ulciscetur iniurias, cum regia eius
dignitas id postulet, ut respublica universa ad divina mandata
et christiana principia componatur cum in legibus ferendis, tum
in iure dicendo, tum etiam in adulescentium animis ad sanam
doctrinam integritatemque morum conformandis.
At praeterea mirum quantum haurire vis atque virtutis ex
harum commentatione rerum christifidelibus licebit, ut animos
suos ad germanum christianae vitae institutum effingant. Nam si
Christo Domino data est omnis potestas in caelo et in terra; si
mortales, pretiosissimo eius sanguine empti, novo quodam iure
ipsius dicioni subiiciuntur; si denique potestas eiusmodi humanam
naturam complectitur totam, clare intellegitur, nullam in nobis
facultatem inesse, quae e tanto imperio eximatur. Eegnare igitur
illum oportet in hominis mente, cuius est, perfecta sui demissione,
revelatis veritatibus et Christi doctrinis firmiter constanterque
assentiri; regnare in voluntate, cuius est divinis legibus praece-

ACTA Vol. XVII, n. 15. — 28-12-925. 40

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.