AAS 17 (1925), p. 610

ptisque obsequi; regnare in animo, cuius est, naturalibus appetitionibus
posthabitis, Deum super omnia diligere eique uni adhaerere;
regnare in corpore eiusque membris, quae tamquam instrumenta
vel, ut Apostoli Pauli verbis utamur *, tamquam arma
iustitiae Beo, interiori animarum sanctitati servire debent. Quae
quidem omnia si christifidelibus penitus inspicienda ac consideranda
proponantur, multo iidem facilius ad perfectissima quaeque
traducentur. Fiat utinam, Venerabiles Fratres, ut suave Christi
iugum et externi ad salutem suam appetant atque accipiant, et
omnes, quotquot, misericordi Dei consilio, domestici sumus, non
gravate, sed cupide, sed amanter, sed sancte feramus: vita autem
nostra ad regni divini leges composita, laetissimam bonorum fructuum
copiam percipiamus, et, servi boni ac fideles a Christo habiti,
in caelesti eius regno sempiternae cum ipso efficiamur beatitatis
gloriaeque compotes.
Sit quidem hoc omen et votum Nostrae erga vos, Venerabiles
Fratres, paternae caritatis, adventante D. N. Iesu Christi Natali
die, documentum; et divinorum munerum conciliatricem accipite
apostolicam benedictionem, quam vobis, Venerabiles Fratres, et
clero populoque vestro peramanter impertimus.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum die xi mensis Decembris
anno Sacro MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.

PIUS PP. XI

1 Rom., VI, 13.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.