AAS 17 (1925), p. 7

spectat, inviolabiliter observari debere; et si secus super his, a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Hisce omnibus, ut supra, dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus venerabilem fratrem Eobertum Vicentini, Archiepiscopum
Helenopolitanum, Apostolicum Nuntium in Columbiana Eepublica,
eidem propterea tribuentes necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi,
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, onere tamen eidem imposito ad Sacram Congregationem
Consistorialem mittendi, intra sex menses a praesentibus Litteris acceptis,
authenticum exemplar peractae exsecutionis.

Non obstantibus regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis; specialibus vel generalibus constitutionibus
et ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum
praedecessorum Nostrorum dispositionibus; ceterisque contrariis
quibuscumque.
Volumus quoque et mandamus ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo
alicuius viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus
tribuatur fides in iudicio et extra illud, quae hisce Litteris adhiberetur¿ si
exhibitae vel ostensae forent.
Nemini ergo, quae hisce Litteris dismembrationis, constitutionis, erectionis,
derogationis, statuti, mandati et voluntatis Nostrae decreta sunt,
infringere vel eis contraire liceat. Si quis tamen, ausu temerario, hoc attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et
Pauli, Apostolorum Eius, sciat se incursurum.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo quarto, die decimasecunda mensis iunii, Pontificatus
Nostri anno tertio.

O. CARD. CAGIANO, © C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.,

&. R. E. Cancellarius. 8. C. Consistorialis Secretarius.

Iulius Campori, Protonotarius Apostolicus.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.

Loco £8 Plumbi.

Reg. im, Cane. Ap., vol. XXX, n. 13.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.