AAS 17 (1925), p. 22

Ad 2 u m respondendum videtur cum distinctione: vel hae feriae scholasticae
non pertingunt ad tempus, ad quod se porrigunt feriae capitulares,
et tunc diebus, quibus docet in Se minar io, Canonicus theologus, in casu,
lucratur fructus praebendae et distributiones, alio tempore lucratur tantum
fructus praebendae: vel hae feriae superant ferias capitulares, et tunc
tempore concesso feriis capitularibus lucratur fructus praebendae eosque
tantum; reliquo tempore tenetur ad residentiam. Quare, etc.

RESOLUTIO. — Die 13 ianuarii 1923, in plenariis comitiis Sacrae Congregationis
Concilii in Palatio Apostolico Vaticano habitis, E.mi Patres ad
proposita dubia, nimirum:
I. An canonicus theologus eximatur ab onere hebdomadarii et Missae
conventualis, in casu.
Et quatenus affirmative;
II. An idem canonicus hac exemptione fruatur etiam tempore feriarum
scholasticarum, in casu;
respondendum mandarunt:
Ad lum Affirmative, sub conditione tamen tradendi Capitulo congruum
stipendium pro Missa conventuali.
Ad 2 u m Negative, salvis peculiaribus indultis.
Factaque postmodum relatione Ssmo Dno Nostro Pio PP. XI in
audientia infrascripto Subsecretario concessa, Sanctitas Sua datam resolutionem
approbare et confirmare dignata est.

I. Bruno, Subsecretarius.

SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

i

DECRETUM

SEDES DIOECESIS HAKODATENSIS RESTITUITUR IN URBEM « HAKODATÈ »

Cum R. P. D. Alexander Berlioz, Episcopus Hakodatensis in Iapo^
nia, instanter a Sancta Sede postulaverit, ut episcopalis residentia dioeceseos,
a civitate Sendai (in quam, per Decretum huius S: C. Fidei Propagandae
diei 9 mensis maii anno Domini 1902, translata fuerat) pro
meliore dioeceseos administratione et spirituali adsistentia fidelium in urbe
HaJcodatè restitueretur, praehabito R. P. D. Marii Giardini, Delegati Apo-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.