AAS 18 (1926), p. 201

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

SANCTI IACOBI DE CHILE

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Apostolici muneris ratio a Nobis postulat ut ea omnia capiantur consilia,
quae animarum bono cedere videntur. Ad hoc autem assequendum
valde prodest recta catholici orbis circumscriptio, quae ita est ordinanda
vel immutanda, ut temporum et locorum condicionibus apte respondeat.
Curare propterea debent Bomani Pontifices ut, quum in aliqua regione,
vel ob auctum christifidelium numerum, vel ob nimiam latitudinem, pastorale
officium ab unico tantum Episcopo nequeat exerceri, ibi dioecesium
SbG Antistitum numerus, prout est necesse, augeatur.
Hoc vero accidit de archidioecesi Sancti Iacobi de Chile, cuius amplitudo
ac ingens numerus fidelium, in dies magis magisque succrescentium,
iam a tempore suadebant eamdem in partes, hoc est in plures dioeceses
esse dividendam. Quapropter Nos, praehabito voto tum Ordinarii eiusdem
archidioecesis, tum Apostolici Nuntii penes Rempublicam Chilenam omnibusque
rite perpensis, ad ipsius archidioecesis dismembrationem deveniendum
censuimus. Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit,
vel sua interesse praesumant consensu, Apostolicae potestatis plenitudine
haec, quae sequuntur, statuimus et decernimus.
In primis civiles provincias de Talea et de Guricó vulgo nuncupatas,
cum suis viginti sex paroeciis ab archidioecesi Sancti Iacobi de Chile sep.a-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.