AAS 18 (1926), p. 153

Annus XVIII - Vol. XVIII 3 Maii 1926 Num. S
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPI-

SCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM

APOSTOLICA SEDE HABENTES: DE SANCTO FRANCISCO ASSISIENSI SEPTIN-

GENTÉSIMO AB EIUS OBITU EXEUNTE ANNO.

PIUS PP. XI

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Rite expiatis in hac Alma Urbe atque ad perfectioris vitae
institutum excitatis animis plurimorum Iubilaeo magno — cuius
quidem toto orbe fruendi facultatem in finem vertentis anni prorogavimus
— iam ad maximas utilitates vel quaesitas inde vel
gperatas cumulus quidam videtur Nobis accessurus ex ea quae
ubique gentium apparatur de Francisco Assisiensi commemoratio
sollemnis, septimo exeunte saeculo cum terrestre exsilium caelesti
patria feliciter mutavit. Hominem, non tam turbulentae aetati
suae quam christianae omnium temporum societati emendandae
divinitus datum, cum Actioni catholicae, quam vocant, proximus
decessor Noster caelestem Patronum attribuent, eos sane decet
filios Nostros, qui in ea provincia secundum praecepta Nostra
desudant, ita, cum creberrima Francisci subole concinentes, eius
et acta et virtutes et spiritum revocare atque extollere, ut, commenticia
illa Seraphici viri specie reiecta, quae aut recentiorum

Aera., vol. XVIII, n. 5. - 3-5-926. 11

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.