AAS 18 (1926), p. 303

praeterea, occasione data, Marialem conventum novique templi dedicationem
celebratum iri. Nos, quibus nihil est optabilius quam ut magnae Dei
Matris cultus in populo christiano vigeat ac floreat, perquam libenter votis
satisfacimus sacrorum Sardiniae Antistitum, Purpuratum Patrem scilicet
illuc mittendi qui personam Nostram in eventu tam fausto rite gerat. Quamobrem
te, dilecte fili Noster, his Litteris eligimus qui coronam auream simulacro
Virginis de Bono Aere nomine et auctoritate Nostra imponas, mariali
Conventui praesis ceterisque caeremoniis praesideas. Ac fore pro certo habemus
ut, eximiae pietatis tuae exemplo praefulgente, navantibus autem tibi
operam sollertissimis Episcopis cum Mercedoniis sodalibus, magni salutis
fructus ex rei celebratione percipiantur; illud potissime, ut cotidie magis
Sardorum religio crescat erga caelestem Patronam, in qua est « gratia omnis
viae et veritatis,... omnis spes vitae et virtutis ». Interea, Nosmet ipsos eidem
Virgini de Bono Aere enixe commendantes, divinorum munerum auspicem
esse volumus apostolicam benedictionem, quam tibi, dilecte fili Noster,
Sardiniae Episcopis, Mercedoniis sodalibus atque iis omnibus qui sollemnibus
sacris intererunt benevolenti efïusoque animo impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxv mensis martii, in festo
Annuntiationis B. M. V., anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

PIUS PP. XI

II

AD RE. PP. DD. VICARIOS ET PRAEFECTOS APOSTOLICOS SINARUM REGIONIS:

ADVERSUS QUASDAM FALLACES OPINIONES DE ECCLESIAE OPERA IN

EAS GENTES,
PIUS PP. XI

Venerabiles fratres ac dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem.
— Ab ipsis pontificatus primordiis, omnem curam ac soyicitudinem
Nostram ad sacrarum Missionum incrementum atque profectum contulimus,
earum praesertim, quae inter populos in tenebris et in umbra mortis
adhuc sedentes constitutae sunt. Cuius quidem magnae Nostrae sollicitudinis
argumentum praebuimus Epistola Encyclica Berum BJeelesiae
paulo ante edita, qua, sollertem Missionalium industriam ad novas atque
accuratiores normas dirigentes, clerum et fideles, ut precibus atque opibus
evangélicos operarios adiuvarent, enixe in Domino hortabamur. Ex omnibus
tamen gentibus, ad quas evangelicae doctrinae lumen afferri debet,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.