AAS 18 (1926), p. 375
VI
PRIORATUS MONIALIUM O. S. BENEDICTI DE RYDE, SUB TITULO « PAX CORDIS
IESU » INTRA FINES DIOECESIS PORTUSMUTHENSIS, IN ABBATIAM SUI
IURIS ERIGITUR.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Exstat intra dioecesis Portus Magni
in Anglia fines prioratus sub titulo « Pax Cordis Iesu » a monialibus Ordinis
Sancti Benedicti constitutus, quae optime de catholica re in regione circum
stanti meritae sunt. Fuit iam ipse prioratus ab abbatia Leodiensi
Nostrae Dominae de Pace anno MDCCCLXXXII fundatus in Ventnor: ipsoque
in loco insulae de WJiigJit mansit usque ad annum MDCCCCXXII, quum
ob magnas exortas difficultates peropportunum visum est prioratum eundem
transferre ad alium eiusdem insulae eiusdemque dioecesis locum Ryde
nuncupatum, ibique in monasterio, iam antea Monialium O. S. B. de Solesmes,
conlocare. Nunc autem abbatiae Leodiensis Nostrae Dominae de
Pace, O. S. B., cuius Constitutiones anno MDCCCCIX ab hac Sancta Sede
adprobatae sunt, abbatissa Nos edocet ipsum in Anglia prioratum, qui ad
hunc usque diem subiectus erat abbatiae Leodiensi, talia habuisse incrementa,
ut magis magisque in dies monialium numero floreret: quae sollerter
actuoseque non modo iuxta Eegulas Sancti Benedicti ad laudes Dei continendas,
sed ad puellarum quoque institutionem incumbunt; ac propterea
eadem abbatissa enixis verbis a Nobis exposcit, ut, voti compotes reddentes
moniales eiusdem prioratus anglici, quae, praevia Sanctae Sedis licentia,
monasterium etiam, in quo habitant, praeterito anno emerunt, in abbatiam
sui iuris tandem prioratum ipsum constituamus. Nos autem, omnibus
rei momentis attente perpensis, audito etiam Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis Negotiis Religiosorum Sodalium
praepositae, optatis hisce adnuendum ultro libenterque existimavimus;
ac propterea, apostolica Nostra auctoritate, praesentium Litterarum tenore,
prioratum de Ryde nuncupatum intra fines dioecesis Portus Magni
in Anglia, sub titulo «Pax Cordis Iesu» monialium Ordinis Sancti Benedicti,
in abbatiam sui iuris constituimus; eamdemque, Congregationi Leodiensi
supradictae unientes, privilegiorum eidem Congregationi coneessoruni
participem facimus.
Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes I¿tteras'firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere: suosque plenos atque
integros effectus sortiri vel obtinere: dictaeque Abbatiae de Ryde sic constitutae
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum