AAS 18 (1926), p. 377
omnia et singula concedimus iura, privilegia, praerogativas, indulta, quae
ecclesiis hoc titulo exornatis iuxta decreta Sacrorum Eituum Congregationis
ac morem vigentem competunt.
Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exsistere ac fore, suosque plenos atque integros
effectus sortiri vel obtinere: illique, ad quam spectant, Calaritanae
ecclesiae Beatae Mariae Virgulis de Bonaria, plenissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri,
si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv
mensis aprilis, anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.
P. Card. GASPARRI, a Secretis Status.
VIII
E VICARIATU APOSTOLICO PEKINENSI DISMEMBRATO TERRITORIO, ERIGITUR
VICARIATUS DE SUANHWAFU IN SINIS ATQUE CURIS CLERI INDIGENAE
COMMITTITUR.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Expedit et Eomanorum Pontificum usu
institutoque receptum est ut, aucto Pastorum numero, satius consultum
sit prosperitati christiani gregis, in dissitis regionibus feliciter succrescentis.
Iamvero cum venerabilis frater Stanislaus Jarlin Episcopus titulo
Pharbaetitanus et Vicarius Apostolicus de Peking, Nos instanter flagitaverit,
ut, nimia territorii suae iurisdictioni subiecti amplitudine inspecta,
nec non fidelium inibi commorantium frequentia, ad catholicam fidem
facilius promovendam in duos distinctos apostolicos vicariatus divideretur
apostolicus ipse suus Pekinensis vicariatus, quorum unus clero indigenae
committeretur, Nos, collatis consiliis cum VV. FF. NN. Sanctae Eomanae
Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, praehabito
voto venerabilis fratris Celsi Costantini, Archiepiscopi titularis Theodosiensis,
optatis his annuendum libenti quidem animo existimavimus. Quae
cum ita sint, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
tenore e vicariatu apostolico Pekinensi seiungimus territorium, quod civilem
praefecturam de Suanhwafu, cum eius subpraefecturis civilibus de
Suanhwafu, Wanchiian, Lungmen, YenMng, Hwailai, Sining, Paoan,
Yuchow, Swaian, complectitur, idemque territorium, sic per Nos seiunctum