AAS 18 (1926), p. 378

sive dismembrâtum, erigimus in vicariatum apostolicum, cui nomen facimus
de Suanhwafu, quodque, eadem auctoritate Nostra Apostolica, indigenae
Cleri curis commissum volumus.
Haec statuimus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere: suosque plenos,
atque integros effectus sortiri atque obtinere: illisque, ad quos spectant
sive spectare poterunt, nunc et in posterum suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irriturnque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus
apostolicis, ceterisque mentione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die x
mensis maii, anno MDCCCCXXVT, Pontificatus Nostri quinto.

P. Card. GASPARRI, a Secretis Status.

IX

PRAEFECTURA APOSTOLICA CIMBEBASIAE IN AFRICA MERIDIONALI ERIGITUR

IN VICARIATUM APOSTOLICUM DE WINDHOEK DENOMINANDUM.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Tanquam sublimi e specula, divinitus
in hac Principis Apostolorum cathedra collocati, in omnes, vel longo terrarum
marisque tractu dissitas, christiani orbis regiones oculos mentis Nostrae
convertimus, et quae rei sacrae procurationi uberius gerendae conducant,
suprema Nostra auctoritate interposita, decernere maturamus. Cum igitur
non sine laetitia compertum habeamus, in praefectura apostolica Cimbebasiae
in Africa meridionali, sodalibus concredita Instituti Oblatorum
Beatae Mariae Virginis Immaculatae, christianam rem convoluisse feliciter,
atque attento tam prospero religionis statu, Superior generalis frugiferi
illius Instituti Nos enixis precibus flagitaverit, ut Missionem eandem
in vicariatum apostolicum, iisdem confiniis retentis, erigere dignaremur:
Nos praelaudati Superioris generalis votis ultro libenterque concedendum
existimavimus. Collatis itaque consiliis cum VV. FF. NN. Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque
rei momentis sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia
et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium tenore, praefecturam apostolicam Cimbebasiae

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.