AAS 18 (1926), p. 403

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VALLIS POMPEIAE

PRAELATURAE NULLIUS DIOECESIS BEATISSIMAE VIRGINIS MARIAE A SACRATISSIMO
ROSARIO.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD FUTURAM REI MEMORIAM

Beatissimae Virginis Mariae a Sacratissimo Eosario Aedes in Vaile
Pompeia magnificentissime piis fidelium oblationibus erectas, iteratis
iam vicibus praedecessores Nostri immortalis memoriae Leo XIII, Pius X
ac Benedictus XV pontificali auctoritate honoribus honestarunt privilegiisque
singularibus auxerunt.
Iuvat praesertim speciali mentione referre quae ad ipsarum Aedium
Marianum firmamentum Summus Pontifex Leo XIII, recolendae memoriae,
disposuit ac statuit, quaeque circa easdem temporum decursu facta sunt.
Apostolicis enim Litteris Qua Providentia diei 13 martii 1894 idem Summus
Pontifex munus acceptavit, sibi pro quinquagesimo suae consecrationis
anno oblatum, quo Bartholomaei et Anna Maria coniuges Longo sese de
sacris aedibus B. Mariae Virginis in Valle Pompeia omni potestate atque
auctoritate abdicabant, ut eae cum omni supellectili, ornatuque, rebusque
pretiosis, quarum dabatur index, in Apostolicae Sedis ius et dominium
transirent. Quod ut legitime efficeretur opportunum quoque dabant chirographum.

Qua occasione arrepta in iisdem Litteris Leo XIII haec insuper expresse
edicebat: Quam Vallem Pompeiam, non tamen ultra terminos aedium Marianum,
a dioecesi Nolana seiungimus, seiunctamgue in Apostolicae Sedis ditionem
subiicimus.
Ex eo autem tempore iurisdictionem omnem quam Summus Pontifex
super praefatas aedes (hoc est super Sanctuarium, puellarum orphanotrophium,
cappellanos confessarios, et super pueros filios eorum qui in carceribus
sunt detenti) ad se advocaverat, Apostolica Sedes plenissime semper
exercuit per Eminentissimos Viros Cardinalem Monaco La Valletta, Cardinalem
Mazzella, Cardinalem Prisco, ac demum per Cardinalem Augustum
Silj, nuper defunctum; qui tamen, cum ab initio Cardinalitia dignitate non
decoraretur, Delegati Apostolici nomine potestatem suam exercuit.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.