AAS 18 (1926), p. 411

libus eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significatione
his ostensis Litteris, haberetur.
Datum Bomae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die m
mensis octobris, an. MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

VENERABILES SERVI DEI SAC. EMMANUEL RUIZ ET SEPTEM SOCII, O. F. M.

ITEMQUE TRES GERMANI VEN. FRANCISCUS, MO OTI, RAPHAEL MASSABKI,

VIRI MARONITAE, MARTYRES DAMASCI, BEATI RENUNTIANTUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Contingit ex auspicato ut hoc anno, his
quidem diebus quibus, in universo terrarum orbe, in honorem Sancti Francisci
Assisiensis septimo exeunte saeculo ab ipsius obitu, centenariae festivitates
habentur, octo inclyti eiusdem Sancti alumni, qui hac nostra aetate
pro Christi fide asserenda sanguinem effuderunt, ad Beatorum Martyrum
honores sollemni ritu promoveantur. Invicti ipsi héroes anno MDCCCLX
in coenobio Damasceno, Custodiae Terrae Sanctae spirituali foedere adiuncto,
a barbaris Turcarum cohortibus in odium Fidei necati, gloriosum in
conspectu Domini martyrium fecerunt. Horum primus Emmanuel Euiz,
natione Hispanus, anno MDCCCXXV religiosum Francisci sagum susceperat,
et sacerdos, ad infidelibus praedicandum Christi verbum se vocatum persentiens,
ad Terrae Sanctae Missiones venerat et post exantlatos uberrimo
eum fructu plures per annos apostolicos labores, singulari prudentia ac
sanctitatis opinione, Damascenum coenobium moderabatur. Alter Carmelus
Volta, Hispanus et ipse, in Valentina provincia, eodem anno MDCCCXXV,
Minorum Fratrum Ordinem ingressus, atque in Palaestinam missus, uti
arabicae linguae scitissimus, iuvenum Missionariorum magister Damasci
renuntiatus fuerat. Tertius Engelbertus Kolland e provincia Tirolensi,
tam eximiae sanctitatis morumque innocentiae, quam acris ingenii vir,
qui diuturni voti compos factus, Damascum ad sacras Missiones venerat,
praefati Emmanuelis in pastorali munere indefessus adiutor. Quartus
Nicanor Ascanius, ab Arabis compellatus Ioseph, e provincia Castellana
qui viginti post annos actuosi in Hispania sacerdotalis ministerii, utpote

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.