AAS 18 (1926), p. 522

suam, Antistitibus suis auctoribus ac ducibus, omni contentione
navant: in quo illud unum, aequae mercedis instar, sibi
habent propositum, ut ab ipsis hauriant laboribus suis, unde
fidem suam alant, et, animosiores facti, in christianae vitae professione
perfectius quiddam attingant.
Haec, Nobis sane exploratissima, denuntiamus; quodsi animadvertendum
est, quaedam ex iis visa esse principio, ut assolet,
graviora quam re ipsa fuere, tamen cetera nimio plus gravitatis
habuere quam vulgo cognitum est. Quae quidem omnia idcirco
a Nobis commemorantur, ut tot filiis Nostris, iuvenibus praesertim
carissimis, simul dicamus, quae ipsi iniuria perpessi sunt
-idque dumtaxat ut catholici, quod nomen profecto nobilissimum
nunquam alias tam honeste professi sunt - ignota Nobis
atque occulta nequaquam fuisse ; immo Nosmet una simul cum
ipsis condoluisse et preces fiduciae plenas Deo adhibuisse, quibus
et vexatis perseverantiam et insectatoribus paenitentiam emendationemque
imploraremus.
Dici utique potest, eiusmodi procellam plane iam abiisse;
verumtamen haud aliter abiit, quam cum in maturam segetem,
prosternendo omnia subruendoque, turbo vehementissimus inciderit.
Nam quo laetior seges erat meliusque de se sperare iubebat,
eo maiora detrimenta eoque miserabiliora damna exstiterunt.
Sodalicia enim atque opera florentissima, quae cum nec sine perdiligenti
diuturnoque labore nec sine magno impendió coaluissent,
tum plenam sui fiduciam tot familiis integrisque populis fecerant,
quos, communi respondentes fiduciae, beneficiis omne genus
locupletabant, horae momento miserrime eversa sunt aut tam graviter
violata ut in pristinam restitui prosperitatem difficulter
queant. Novimus equidem, clare ac severe iussum fuisse, talia
impotentiae oppressionisque facinora efficaciter praeverti, reprimi
debitisque subinde poenis affici ac plecti: quibus de imperatis
facere non possumus quin delectemur, cum ea ostenderint in regni
moderatoribus sanam gubernandi prudentiam, et iuste opportuneque
tot episcopis ac fidelibus, tot familiis ac populis aliquatenus
satisfecerint, quorum erat irritatio lenienda, ne vel de iuris aucto-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.