AAS 18 (1926), p. 523

ritate vel de legis imperio vel de sincera gubernatorum voluntate
difnderent.
Plene autem ac secure eiusmodi voluntati nondum licet confidere,
in religiosis saltem negotiis, quamquam haec omnium gentium,
italicae praesertim, maxima, uti sunt, iure agnoscuntur. Nam
obscurum quiddam- idque nonnulli suspicando, auctoritatem interponendo
suam tricasque iniiciendo confirmant - impendere videtur
consociationibus operibusque nostris, maxime iuvenilibus, quae de
Actione Catholica sunt, de Actione quidem illa, quam in oculis gerimus
; in quo profecto metuendum, ne recta catholicae iuventutis
institutio, quae divini mandati « Euntes docete » est pars quaedam
praecipua, misere periclitetur. Ad haec iterum praeferri illa Civitatis
seu Status notio videtur, quae ab catholica doctrina plane
abhorret: Civitatem seu Statum sibi ipsum finem esse ultimum;
civem nisi ad Civitatem non ordinari; ad eam omnia oportere conferri,
in ea absumi omnia. Praeterea ex quodam potestatis cum potestate
concursu fieri aliquando videtur, ut iussa, ceteroqui honesta
ac provida, in longinquioribus locis exsequenda hominibus committantur,
qui etsi hodie nova gerunt insignia novosque titulos
ostentant, tamen hesternos sectarum asseclas in iis facile reperias
atque agnoscas, eosdemque, ut ante, religionis societatisque inimicos.
Denique, quod sacerdotes interdum, nulla habita vestis sacrique
characteris ratione, indigne atque aspere, vel episcopo defensore,
tractentur, quomodo id cum publicis cuiusdam religiositatis
significationibus conciliari possit, non videmus. Verumtamen confidimus,
posthac futurum, ut nec, quae doluimus, renoventur,
nec, quae metuenda apparent, eveniant: immo, quavis remota
dubitationis diffidentiaeque causa, bonorum honestorumque hominum
fiducia redintegretur, et communi felicitati omnes ordinatim
atque efficienter, plene et concorditer, studeant.
Iam eo deveniamus, quo praecipue, Consistorio convocando,
intendebamus animum, ut scilicet Ecclesiae Senatum, Venerabiles
Fratres, duorum cooptatione Patrum augeamus. Alterum
quidem commendant officia in Curia Romana et perhonorificae
apud exteras gentes legationes obitae; alterum diuturna in am-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.