AAS 18 (1926), p. 78

utroque sexu sodalitates indigenas instituatis: quos enim novos
Christi asseclas superno Deus afflatu tetigerit atque ad altiora
impulerit, quidni iidem consilia evangelica profiteantur? In quo
ne missionales, ne religiosas feminas, in ipso agro vestro laborantes,
Instituti cuiusque sui caritas, honesta sane ac recta, plus aequo
abripiat atque a latiore rerum comprehensione detineat. Si
qui enim indigenae sunt, qui in veteres Sodalitates cooptari cupiant,
modo ad imbibendos earum spiritus et non degenerem dissimilemve
in regionibus suis subolem gignendam apti videantur, eos
a consilio dehortari atque ab re prohibere nefas esto; verumtamen
integre religioseque consideretis, utrumnam expediat, novas
potius condi Sodalitates, quae cum ingenio studiisque indigenarum
et cum locorum rerumque condicione aptius cohaereant.
Nec alia de re silendum, quae ad evangelii propagationem permagni
referat: quantum scilicet proderit, catechistarum multiplicari
numerum — sive ex europaeis, sive, potius, ex indigenis
deligantur — qui missionalibus operam navent suam, catechumenos
potissimum erudiendo et ad baptismum comparando: quos
quidem catechistas quales esse oporteat, ut non tam verbo quam
vitae exemplo infideles ad Christum alliciant, dicere vix attinet.
At vobis, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, certum decretumque
sit, eos accurate instituere, ut doctrinam catholicam calleant, et,
cum eam proponent atque explanabunt, ad mentem intellegentiamque
auditorum accommodare se sciant: quod facturi eo commodius
sunt, quo indigenarum naturam interius perspexerint.
De adlectis adlegendisve laborum vestrorum consortibus cum
usque adhuc locuti simus, unum hoc in genere restat ut studiosae
voluntati vestrae insinuetur: quod si quidem ad effectum deducatur,
censemus fidei ocius dilatandae esse haud mediocriter
profuturum. Quanti equidem contemplativam Nos vitam, quam
vocant, faciamus, testis satis superque est Constitutio illa Apostolica,
qua legem Cartusiensis Ordinis propriam, pontificali inde ab
initio auctoritate probatam, altero ante anno, post exactam ad
Codicis canones emendationem, Apostolicae confirmationis robore
perlibenter munivimus. Austerior sane ista vitae contemplati-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.