AAS 18 (1926), p. 87

DISMEMBRATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO NILI SUPERIORIS ERI-

GITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE KAVIRONDO IN AFRICA CENTRALI.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ut, aucto pastorum numero, christiani
gregis custodiae uberius provideamus, Decessorum Nostrorum vestigiis
haerentes, novas pro re ac tempore missiones, in regionibus potissimum
longo terrarum marisque tractu seiunctis ab hoc catholici nominis centro,
erigere maturamus. Hoc ducti consilio, ut uberes salutis fructus iam in
apostolico vicariatu Nili Superioris in Africa centrali feliciter suscepti laetius
augeantur, opportunum censuimus ab eodem. apostolico vicariatu,
curis concredito Missionariorum Instituti de Mill-Hill, qui amplissimo territorio
patet, orientalem territorii partem a colonia, vulgo de Kenia nuncupata,
constitutam distrahere, ac novam inde missionem erigere. Collatis
itaque consiliis cum VY. FF. NN. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis
attente consideratis, haec quae infrascripta sunt statuimus, edicimus,
mandamus. Nimirum motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione
Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
tenore, novam Praefecturam Apostolicam nomine Kavirondo appell
landam erigimus in Africa centrali, eandemque iisdem Patribus Instituti
de Mill-Hill committimus. Novae autem huius Praefecturae, eadem auctoritate
Nostra, territorium distrahimus sive separamus a vicariatu apostolico
Nili Superioris, et sequentibus hmitibus constitutum volumus: ad
occidentem, e limitibus civilibus inter protectoratum Ugandensem et coloniam
de Kenia exsistentibus, ita tamen ut ad novam Praefecturam Apostolicam
de Kavirondo pertineant etiam parvulae illae insulae', quae in
lacu Victoria inveniuntur; ad septentrionem autem, orientem ac meridiem
ex iisdem confiniis, quibus in praesens vicariatus Nili Superioris circumscribitur.

Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri atonie obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.