AAS 18 (1926), p. 88

super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Eomae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
mensis iulii, anno MDCCCOXXV, Pontificatus Nostri quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

i

III

ERIGITUR IN PROPRIIS OONFINIIS PRAEFECTURA APOSTOLICA SINUS DE HUD-

SON IN AMERICA SEPTENTRIONALI.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Divini verbi praeconum in omnem terram
sonus exivit, nec glacies hyperboreae aut nivales circa polum regiones
apostolicam caritatem eorum devincere potuerunt. Quare etiam squallentibus
illis in terris missiones constitutae sunt, quarum bono atque incremento
Nos Ipsi, ex supremi Apostolatus officio consulere satagimus. In
dissita asperaque regione, quae patet ad septentrionem vicariatus apostolici
de Keewatin rari incolae, vulgo EscMmenses nuncupati, hac illae peregrinantur.
Horum curae spirituali prospicientes, Patres Oblati a Maria
Immaculata iam plures annos ibidem adlaboraverunt, non sine magno
spirituali emolumento. Sed cum Vicarius Apostolicus de Keewatin longe
remotam habeat sedem, ita ut regioni eidem apte vigilari nequeat, Nos id
perspectum habentes, eidem incommodo medelam afierre studuimus. Collatis
itaque consiliis cum VV. FP. NN. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis
attente consideratis, septentrionalem ipsam regionem, motu proprio
fitque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore a vicariatu apostolico
de Keewatin segregamus, eamque in missionem sui iuris erigimus, Praefecturae
Apostolicae Sinus de Hudson nomen ipsi facimus, Patribusque
Oblatis a Maria Immaculata eam committimus. Hanc autem novam Praefecturam
Apostolicam Sinus de Hudson sic per Nos erectam, auctoritate
pariter Nostra, constare volumus parte septentrionali supra dicti vicariatus
de Keewatin, addita parte septentrionali vicariatus apostolici Sinus
S. Laurentii, nec non quadam parte orientali vicariatus apostolici de Mackenzie.
Porro huius Praefecturae Apostolicae limites sienft ad orientem,
fines Dominii Canadensis inde a 56° parallelo usque ad Polum septentrionalem;
ad meridiem, parallelum 56 inde a limite orientali Dominii Cana-m

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.