AAS 19 (1927), p. 171

sacri canones decernunt. Quod vero ad clerum praecipue pertinet, statuimus
ut sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio
legitime exstant. Ordinariorum autem dioecesium a quibus Amarillensis
dioecesis, ut supra diximus, originem trahit, erit omnia documenta et
acta, quae novam dioecesim respiciunt, quam primum fieri poterit, eius
Cancellariae episcopali tradere in tabulario servanda. Episcopalem mensam
constituent curiae emolumenta et ceterae oblationes quae a fidelibus,
in quorum bonum nova dioecesis erecta est, praeberi solent. Volumus
autem et mandamus ut venerabilis frater Noster Petrus FumasoniBiondi,
illic Apostolicus Delegatus, ex oppidi Amarillo paroecialibus ecclesiis
illam eligat et constituat nomine Nostro in novae dioecesis cathedralem
ecclesiam, quae magis apta et digna videatur; quam idcirco ad cathedralis
dignitatem extollimus sub eodem titulo, quo modo appellatur,
simulque ei omnia tribuimus iura, privilegia, insignia, honores, favores et
gratias, quibus ceterae cathedrales ecclesiae iure communi fruuntur.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque nullo unquam
tempore de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato defectu notari,
impugnari, vel in controversiam vocari posse; sed eas tamquam ex certa
scientia et potestatis plenitudine factas et emanatas perpetuo validas
exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere,
atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et si
secus super his a quocumque quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
- Hisce itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni
mandanda quem supra diximus venerabilem fratrem Nostrum in Statuum
Foederatorum Republica Delegatum Apostolicum deputamus, ei propterea
tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur quemlibet virum in officio vel ecclesiastica dignitate
constitutum, eidemque onus imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem
mittendi infra sex menses exsecutionis peractae authenticum
exemplar, Volumus autem et mandamus ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et alicuius
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus
tribuatur fides quae hisce Litteris tribueretur, si exhibitae vel ostensae
forent. - Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus vel
generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis
aliis Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Nemini

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.