AAS 19 (1927), p. 172

autem has Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, eveetionis, subie^
ctionis, mandati, statuti, derogationis et voluntatis Nostrae infringere aut
eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum
Eius, se noverit incursurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo sexto, die tertia mensis Augusti, Pontificatus Nostri
anno quinto.

£8.0. CARD. DE LAI, Ep. Sabinen, et Mandelen., O. CARD. CAGIANO,
8. C. Consistorialis Secretarius. S. B. E. Cancellarius.

Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.

Loco £g Plumbi

Beg. in Cane. Ap., vol. XXXIV, n. 57. - M. Riggi.

II

ELORLANOPOLITANA

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS NOVAE PROVINCIAE ECCLESIASTICAE

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter praecipuas, quibus continuo premimur sollicitudines, ad illam
magis excitamur, ut quae in exploratam cedant christiani populi utilitatem
omni studio decernere satagamus, atque ideo, mutatis,temporum
et locorum condicionibus, novo ordine, si id necessitas postulet, ecclesiasticas
circumscriptiones in universo catholico orbe constituere. Cum itaque
Status seu provincia S. Catharinae in Brasilia, unicam tantum Florianopolitanam
dioecesim complectens, tam late pateat et in eo adeo creverit
incolarum numerus, ut impares evadant unius vires Episcopi ad pastorale
ministerium recte ubique obeundum, venerabilis frater Ioachim Domingues
de Oliveira, hodiernus Florianopolitanus Antistes, in animarum salutem
intendens, ab Apostolica Sede postulavit, ut in tres partes regio illa divideretur
ac novae duae dioeceses in ea erigerentur. In quam sententiam
cum convenirent quoque Apostolicus Nuntius aliique religiosi viri et cum
insuper in omnium votis esset, ut S. Catharinae Status in ecclesiasticam

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.