AAS 19 (1927), p. 174
Ecclesias autem S. Francisco Xaverio in urbe Joinvillensi et B. Mariae
Virgini Gaudiosae in urbe Lagensi dicatas sub iisdem invocationibus et
titulis ad Cathedralium dignitatem extollimus, simulque eis earumque
pro tempore Episcopis tribuimus honores, insignia, favores, gratias, privilegia,
et iura, quibus ceterae cathedrales ecclesiae ac ipsarum Praesules
in America Latina iure communi vel legitima consuetudine pollent.
Quod vero attinet ad harum dioecesium regimen et administrationem,
ad Vicarii capitularis, seu Adrninistratoris sede vacante, electionem, ad
clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, servanda iubemus
quae sacri canones decernunt.
Quod autem ad clerum praecipue attinet statuimus ut,,simul ac dioecesium
erectio facta fuerit, eo ipso presbyteri censeantur adscripti Ecclesiae
illi in cuius territorio legitime exstant.
Quum vero temporum adiuncta prohibeant quominus in his dioecesibus
canonicorum Capitulum modo instituatur, iubemus ut loco canonicorum
dioecesani Consultores ad normam iuris canonici (can. 423 et
seq.) eligantur.:
Mandamus insuper ut quamprimum fieri poterit saltem parvum Seminarium
dioecesanum, iuxta Codicis decreta ac Sacrae Congregationis de
Seminariis normas erigatur.
Statuimus vero ut ipsarum novarum dioecesium Joinvillensis et Lagensis
sumptibus bini delecti iuvenes, aut saltem modo singuli in Pontificium
Seminarium Pium Latinum-Americanurn de Urbe non intermissa
vice in opem Ecclesiae instituendi mittantur.
Omnia vero documenta, iura et acta ad praefatas novas dioeceses
earumque clericos et fideles spectantia quamprimum fieri poterit a cancellaria
dioecesis Florianopolitanae respective tradantur cancellariis novarum
dioecesium ut in propriis archivis reponantur ac religiose serventur.
Episcopalem mensam novarum dioecesium constituent curiae emolumenta
et oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum novae dioeceses
erectae sunt, praeberi solent, praeter ea quae ad hunc finem iam,
ipsa civili auctoritate praeeunte, collecta sunt.
Florianopolitanam autem dioecesim, uti supra limitibus circumscriptam,
eiusque cathedralem Ecclesiam, oblatis votis obsecundantes; eadem
Apostolica auctoritate, itemque suppleto, quorum intersit, vel sua interesse
praesumant consensu, ad Metropolitanae sedis fastigium et dignitatem
evehimus simulque eius cathedrale Capitulum ad Capituli metropolitani
gradum perpetuo evehimus et extollimus cum omnibus iuribus,
privilegiis et praerogativis quibus metropolitanae Ecclesiae earumque
Capitula iure communi vel legitima consuetudine pollent.