AAS 19 (1927), p. 175

Cuius praeterea archidioecesis Florianopolitanae eiusque pro tempore
Archiepiscoporum metropolitico iuri, tamquam suffraganeas, subncimus
memoratas dioeceses Joinvillensem et Lagensem, reservata tamen Nobis
et Apostolicae Sedi facultate novam ineundi in hac ipsa ecclesiastica provincia
dismembrationem seu circumscriptionem quovis modo ac tempore
id expedire in Domino visum fuerit. Florianopolitanis insuper pro tempore
Archiepiscopis omnia concedimus iura, insignia, privilegia et honores
quibus et ceteri Archiepiscopi in America Latina iure communi vel legitima
consuetudine fruuntur et gaudent, praecipue vero ius intra fines suae
provinciae Crucem ante se ferendi et Pallium adhibendi, quo tamen uti
poterunt, postquam illud in Sacro Consistorio rite postulatum ac obtentum
fuerit.

Quare venerabilem fratrem Ioachim Domingues de Oliveira, qui modo
Florianopolitanae sedi praeest, Archiepiscopi titulo, dignitate iuribus ac
privilegiis ut supra augemus.
Hisce itaque ut supra dispositis ad eadem omnia exsequenda deputamus
venerabilem fratrem Apostolicum Nuntium in Brasiliana Bepublica,
ei propterea tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi,
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
vel officio constitutum, onere eidem imposito ad Sacram Congregationem
Consistorialem intra sex menses ab his Litteris datis computandos,
authenticum exemplar mittendi peractae exsecutionis.

Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque nullo unquam
tempore de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio seu
intentionis Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato
defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse,- sed eas, tamquam
ex certa scientia et potestatis plenitudine factas et emanatas perpetuo
validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri
et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari
debere; et si secus super his a quocumque quavis auctoritate, scienter vel
ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus
et decernimus. - Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus
vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et quibusvis
aliis Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis quibuscumque etiam speciali mentione dignis.

Volumus autem et mandamus ut harum Litterarum transumptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo alicuius
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides quae hisce Litteris tribueretur, si exhibitae vel

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.