AAS 19 (1927), p. 176

ostensae forent, Nemini autem has Litteras Nostras dismembrationis,
erectionis, subiectionis, mandati, statuti, derogationis et voluntatis Nostrae
Infringere aut eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri
et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo septimo, die decima septima mensis Ianuarii, Pontificatus
Nostri anno quinto.

£8 C. CARD. DE LAI, Ep. Sabinen, et Mandelen., O. CARD. CAGIANO,
S. C. Consistorialis Secretarius. S. B. E. Cancellarius.

Ioseph Wilpert, Becanus Protonotariorum Apostolicorum.
Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.

Loco £g Plumbi

Beg. in Cane. Ap., vol. XXXIV, n. 56. - M. Kiggi.

LITTERAE APOSTOLICAE

1

ADPROBANTUR AUCTORITATE APOSTOLICA ORDINIS HOSPITALARII SANCTI

IOANNIS DE DEO CONSTITUTIONES AD NORMAM CODICIS RE VISAE.

PIUS PP. xi . ^ . "; \

Ad perpetuam rei memoriam. — De regulari Religiosorum coetuum
disciplina servanda solliciti, Romani Pontifices, decessores Nostri, eorundem
Ordinum constitutiones statutaque supremae Apostolicae auctoritatis
sanctioni reservarunt; eaque ad maiorem Dei gloriam populique
christiani salutem, immutare, emendare et locorum temporumque necessitatibus
aptare consueverunt. Quapropter, cum hodiernus Prior generalis
Hospitalarii Ordinis Sancti Ioannis de Deo, suo ac provincialium moderatorum
atque universae familiae religiosae, cui praeest, nomine, enixis
Nos precibus rogaverit ut memorati Ordinis regulas et constitutiones, iam
a Decessoribus Nostris iterum iterumque probatas, nunc ad Codicis iuris
canonici normam redactas, de integro recognoscere Nostroque assensu munire
dignaremur, Nos huiusmodi votis adnuendum existimavimus; idque
eo libentius facimus, ut erga Ordinem ipsum, tot tantisque nominibus bene
meritum ac clarum christianae caritatis speculum, perenne Nostrae' etiam

benevolentiae pignus permaneat. Neminem quidem/latet Ordinem Era-{

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.