AAS 19 (1927), p. 181

EPISTOLAE

I

AD EMUM P. D. ALEXIUM, TIT. S. CALLISTI S. R. E. PRESB. CARD. ASCALESI,

ARCHIEPISCOPUM NEAPOLITANUM, QUEM LEGATUM MITTIT SYRACUSAS AD

NOVAM CONSECRATIONEM TEMPLI CATHEDRALIS, CHRISTO REGI DICANDI.

PIUS PP. XI

Dilecte fili Xoster, salutem et apostolicam benedictionem.— Insignis
plane est atque nobilissimis rebus praecellens Syracusana Ecclesia; siquidem,
cum tam antiqua habeatur ut a decessore Xostro Leone X « prima
divi Petri et prima post Antiochenam » appellata sit, Syracusani christianam
fidem, quam iam inde ab apostolica aetate amplexi erant, patrocinio
praesertim sanctissimae Luciae martyris suffulti, invicte semper ardenterque
retinuerunt. Itaque libenter Xos certiores facti sumus eventum dupliciter
faustum propediem Syracusis celebratum iri: non solum enim cathedralis
illa aedes, ad egregiae quidem priscaeque artis splendorem instaurata,
publico iterum cultui patefiet, sed etiam sollemnia sacra simul in
caelestis Patronae honorem peragentur. Atque optimum sane est Syracusanorum
civium consilium, dedicandi scilicet Christo Regi vetustissimum
templum quod, iam a saeculo v ante reparatam salutem, fallaci sapientiae
seu Minervae sacrum fuerat; nam Christus quidem vera est divina Sapientia,
quae renovavit faciem terrae; Christus est pacificus Princeps, cuius
gloriam atque triumphos ipsa Syracusanorum Patrona suis civibus *nioritura
praenuntiavit. Laetamur igitur quod amantissimus ille clerus populusque,
ductu quidem sollertiam Pastorum, tantum praeclarumque opus
perfecerit; atque ut paternam Xostram erga Syracusanos testemur benevolentiam,
Pontificium Legatum in hac rei faustitate, ad eos mitti iubemus,
eo magis quod probe novimus quantopere, ut eiusmodi dedicationi
Legatus Pontificis adesset, cum Archiepiscopo qui nunc Syracusanae Ecclesiae
praeest, tum decessori eius pientissimo fuerit in optatis. Quapropter
te, dilecte fili Xoster, his Litteris eligimus qui, personam Xostram gerens,
Cathedralem illam aedem usitato ritu consecres, eandem Christo Regi dédiées,
variisque aliis caeremoniis nomine Xostro praesideas: id certe eventurum
confisi ut ipse, pro tuo fidei studio et amplissima romanae purpurae
dignitate, non parum conféras ad celebrationis huius decorem. De fructibus
autem qui sunt inde exspectandi,, dubium quidem non est quin
magni iidem sint: fiet enim ut sacris his sollemnibus, tot Cardinalium Praesulumque
praesentia illustratis, ad religionis ardorem magis populus exci-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.