AAS 19 (1927), p. 183

tuantur. Ne cesses igitur hoc educandi coeptum urgere, in quo sedulo
sapienterque omnem fere tuae vitae cursum impendisti; sunt enim probi
adulescentes, non modo meliorum temporum spes, sed etiam sollertium
pastorum corona et praemium. Interea, ad fructum faustae rei augendum,
tibi damus ut sollemni die, sacris operatus, benedictionem Nostro nomine
adstantibus impertías, plenariam admissorum veniam eisdem proponens,
usitatis videlicet Ecclesiae conditionibus lucrandam. Ac caelestium munerum
praenuntiam praecipuaeque benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte
fili Noster, universoque clero ac populo vigilantiae tuae credito apostolicam
benedictionem amantissime in Domino largimur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die x mensis Martii anno
MDCCCOXxvii, Pontificatus Nostri sexto.

PIUS PP. XI

III

AD R. P. D. PAULUM FELICEM BEAUVAIN DE BEAUSÉJOUR, EPISCOPUM

CARCASSONEN SEM, XXV EPISCOPATUS ANNUM EXPLENTEM.
PIUS PP. XI

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Quoniam
honor sacrorum Antistitum honor est communis Patris, idcirco libenter
equidem comperimus in eo esse istum clerum populumque ut natalem
episcopatus tui quintum et vicesimum, qui appropinquat, magnis
laetitiae significationibus publice concelebret. Plurimi vero faciendum
est huiusmodi tuorum erga te studium; ostendit enim luculenter et
quam egregia pietate atque observantia eniteat grex tuus amantissimus,
et quanta sit meritorum tuorum amplitudo quae tam amplum
tibi testimonium amoris conciliant. Inter alia, hoc nominatim tuae
ducitur laudi, non solum te diligenter nullo non tempore sanctissima
munia obiisse, sed etiam peculiari quodam obsequio Apostolicam hanc
Sedem prosecutum esse; quod quidem, quamvis sit Pastorum omnium
officium, dignum tamen est commendatione ac praemio. Nos igitur laetanter
quidem tam fausti eventi occasione utimur ut benevolentiam tibi
Nostram, opinioni parem quam de te habemus, profiteamur; idque cum per
has Litteras nunc faciamus, tum in corona ipsa gratulantium tibi, licet
absentes corpore, animo tamen praesentes, facturi sumus, debitas propitio
Deo grates de beneficiis abs te acceptis tecum persolvendo. Atque ipsum
Datorem munerum enixe precati ut te in Ecclesiae istius utilitatem quam

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.