AAS 19 (1927), p. 184

diutissime sospitet, ad augendum animarum fructum ac celebrationis
splendorem, facultatem tibi damus ut, sollemni die, adstantibus nomine
Nostro benedicas, plenam admissorum veniam eisdem proponens, usitatis
Ecclesiae conditionibus lucrandam. Atque in caelestium donorum auspicium
itemque in praecipuae voluntatis Nostrae signum, apostolicam benedictionem,
tibi, venerabilis frater, Episcopo tuo Auxiliari, universoque clero
ac populo peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die in mensis Aprilis anno
MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.

PIUS PP. XI

IV

AD R. P. D. GEORGIUM AMBROSIUM BURTON, EPISCOPUM CLIFTONIENSEM,

XXV EPISCOPATUS ANNUM CELEBRATURUS.
PIUS PP. XI

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Peculiari
quodam'amore, uti patet, communis Pater sacrorum Antistites prosequitur,
et quaecumque eisdem accidere possunt, secunda vel adversa, toto animo
participat. Quamobrem facile intelliges, venerabilis frater, quam libenter
Nos didicerimus annum te proxime celebraturum esse quintum et vicesimum
ex quo ad episcopatus honorem evectus es; siquidem occasionem
Nobis praestat huiusmodi eventus non modo praeclaram Nostram de te
opinionem ostendendi, sed etiam paternam admodum tibi benevolentiam
testandi. Non enim incompertum Nobis est qua tu semper pastorali sollertia
Istius gregis bonum curaveris, imprimisque pietatem in populo fovendo,
sanctimonia vitae clero tuo praeeundo, recte puerorum animos conformando;
cumque diligentia simul et scientia egregie niteas, et Curiam istam
tabulariumque in ordinem redigenda iussisti et episcopalem domum pretiosis
rebus, supellectile sacra librisque omne genus instruxisti. Merito
igitur quotquot sunt virtutis tuae spectatores, maximeque filii tui amantissimi,
valde tibi de faustitate rei gratulantur, lectissima quaeque exoptantes.
Nos vero haec tuorum omina votis Nostris quasi cumulantes, id nominatim
a Deo tibi precamur ut istum laboris tui campum suae gratiae rore
fecundans, perpetuis te velit consolationibus recreare, in spe quidem aeternae
mercedis. Quo autem faustae rei recordatio augustior fiat gregique tuo
fructuosior, facultatem tibi concedimus ut sollemni die, sacris operatus,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.