AAS 19 (1927), p. 186

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

INSTRUCTIO

AD ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS CETEROSQUE LOCORUM ORDINARIOS: DE

SENSUALI ET DE SENSUALI-MYSTICO LITTERARUM GENERE.

Inter mala hnins aetatis funestissima, quae doctrinam christianam
de moribus penitus subvertunt atque animabus, Iesu Christi emptis pretioso
Sanguine, admodum nocent, imprimis numéranda sunt ea litterarum
genera quae sensualitati et libidini aut etiam lascivo cuidam mysticismo
indulgent. Huiusmodi sunt praecipue fabulae romanenses, narratiunculae
commenticiae, dramata, comoediae, quarum quidem scriptionum incredibiliter
fecunda sunt haec tempora quotidieque maior ubique copia diffunditur.

Quae ingeniorum commenta quibus tam multi, maximeque iuvenes,
tantopere capiuntur, si pudoris et honestatis finibus, non sane angustis,
continerentur, non solum sine fraude delectare, sed etiam ad legentium
mores conformandos prodesse possent.
Nunc vero satis dolere non licet, ut dictum est, ex hac affluentia
librorum in quibus magna cum fascinatione nugacitatis par inest turpitudo,
gravissimam animarum iacturam exsistere. Etenim quam plures
huius generis scriptores fulgentissimis imaginibus impudica facta depingunt;
obscoenissima quaeque, modo tecte, modo aperte et procaciter,
omni castimoniae lege neglecta, enarrant; sub tili quadam analysi vitia
carnalia vel pessima describunt eaque cunctis orationis luminibus et lenociniis
exornant, adeo ut nihil iam in moribus inviolatum relinquatur. Id
omne quam perniciosum sit, praesertim adolescentibus, quibus fervor
aetatis difficiliorem efficit continentiam, nemo est qui non videat. Volumina
autem illa, tenuia saepe, parvo venalia prostant apud bibliopolas,
per vias et plateas civitatum, in stationibus, quae dicuntur, viae ferreae,
eademque in manus omnium mira rapiditate veniunt et familias christianas
in magna et luctuosa frequenter discrimina adducunt. Nam quis
ignorat litteris eius modi phantasiam fortiter excitari, effrenatam libidinem
vehementer accendi et cor in coenum turpitudinum trahi? -

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.