AAS 19 (1927), p. 187

Ceteris vero fabulis amatoriis multo peiores solent ab iis prof erri, qui,
horribile dictu, pabulum morbosae sensualitatis rebus sacris cohonestare
non verentur, amoribus impudieis quamdam pietatem in Deum et religiosum
mystieismum, falsissimum quidem, intexendo: quasi Fides cum
rectae vivendi normae negligentia, imo impudèntissima infitiatione, componatur
et virtus religionis cum morum deprávatione Consocietur. Contra,
sanctum est vitam aeternam neminem consequi posse, qui, licet veritates
divinitus revelatas vel firmissime credat, praecepta tamen a Deo data non
custodit, cum Christiani hominis ne ipsum quidem mereatur nomen quicumque
fidem ^Christi professus, Christi vestigiis non ingreditur: «Fides
sine operibus mortua est » (Iac, 2, 26) monuitque Salvator noster: «Non
omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed
qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum
caelorum» (Matt., 7, 21).

Ne quis vero illa opponat: in pluribus illorum librorum nitorem et
ornamenta orationis vere laudanda inesse, psychologiam hodiernis inventis
congruentem praeclare doceri, lascivas autem corporis voluptates eo reproban
quod exprimantur, ut sunt, foedissimae, aut quod interdum Cum
conscientiae angoribus coniunctae ostendantur, vel quod patefiat quam
saepe extrema turpissimi gaudii luctus cuiusdam poenitentiae occupet.
Nam neque scribendi elegantia, nec medicinae aut philosophiae scientiasi
modo his litterarum generibus ea continentur - nec mens, quaevis ea
sit, auctorum impedire unquam possunt quominus lectores, quorum
generatim, propter naturae corruptionem, magna est fragilitas magnaque
ad luxuriam propensio, paginarum immundarum illecebris sensim irretiti,
et mentibus pervertantur et cordibus depraventur, ac, remissis habenis
cupiditatum, ad scelera omnis generis delabantur, vitamque ipsam,
sordibus oppletam, fastidientes, haud raro se ipsi interimant.
Ceterum quod mundus, qui sua quaerit usque ad contemptum Dèi,
his libris delectetur, eosdemque divulget, mirandum non est; sed maxime
dolendum, a scriptoribus qui christiano nomine se iactant, operam studiumque
in tam exitiosas litteras conferri. Numquid fieri potest ut principiis
ethicae evangelicae adversando, adhaereatur Iesu benedicto, qui
omnibus, ut carnem cum vitiis et concupiscentiis suis crucifigant, praecepit?
« Si quis vult - inquit - post me venire, abneget semetipsum, et tollat
crucem suam, et sequatur me» (Matt., 1.6, 24).
Atque eo quidem audaciae et impudentiae scriptores processisse non
paucos videmus, ut ea ipsa vitia suis libris in vulgus spargant, quae Apostolus
vel nominari a christifidelibus vetuit: « Fornicatio autem, et omnis
immunditia... nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos» (Eph., o, 3). Di-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.