AAS 19 (1927), p. 188

scant isti tandem aliquando se duobus dominis servire non posse, Deo et
libidini, religioni et impudicitiae. «Qui non est mecum—ait Dominus Iesus -
contra me est » (Matt., 12, 30), ac certe cum Iesu Christo non sunt scriptores
sordidis descriptionibus bonos depravantes mores, qui societatis civilis
ac domesticae sunt verissima fundamenta.
Itaque perspecta litterarum laseivarum colluvie, quae quoquo anno
latius omnes fere nationes inundat, Sacra haec Suprema Sancti Officii
fidei et moribus tuendis praeposita Congregatio, Apostolica auctoritate
ac nomine SSmi Domini Nostri Pii Divina Prov. Papae XI, omnibus
locorum Ordinariis mandat, ut omni qua possunt ope tanto tamque praesenti
malo mederi conentur.
Profecto ipsorum est, qui a Spiritu Sancto positi sunt regere Ecclesiam
Dei, in omnia, quae in suis dioecesibus typis imprimantur et edantur,
solerter diligenterque invigilare. Neminem autem illud effugit, libros, qui
toto orbe hodie vulgantur, longe crebriores esse quam qui a Sede Apostolica
examini possint subiici. Propterea Pius X s. r. Motu-proprio « Sacrorum
Antistitum)-) haec edixit: «Quicumque in vestra uniuscuiusque dioecesi
prostant libri ad legendum perniciosi, ii ut exsulent fortiter contendite,
solemni etiam interdictione usi. Etsi enim Apostolica Sedes ad huiusmodi
scripta e medio tollenda omnem operam impendat, adeo tamen iam numero
crevere, ut vix notandis omnibus pares sint vires. Ex quo fit, ut serior
quandoque paretur medicina, quum per longiores moras malum invaluit ».
Nec vero talium voluminum et opusculorum pleraque, quamquam
perniciosissima, speciali Supremae huius Congregationis censura plecti
valent. Quare Ordinarii ex canone 1397 § 4 C. I. C. per se aut per Consilia
a vigilantia, quae quidem Summus idem Pontifex, litteris encyclicis
« Pascendi dominici gregis » instituit, sedulo naviterque gravissimum istud
munus explere studeant; neque opportune denunciare in dioecesanis
Commentariis praetermittant eosdem libros uti damnatos et quam maxime
noxios.
Praeterea quis ignorat Ecclesiam generali lege iam statuisse, ut libri
pravitate infecti, qui morum integritatem data opera vel ex professo laederent,
vetiti haberentur omnes, perinde ac si in Indicem librorum prohibitorum
relati essent? Consequitur inde ut peccatum letale ab ñs admit-1
tatur qui sine permissione debita librum non dubie salacem legant, etiamsi
ab auctoritate ecclesiastica non sit nominatim damnatus. Et quia de hac
re, maximi quidem momenti, falsae et exitiosae opiniones obtinent inter
christifideles, ideo locorum Ordinarii pastoralibus admonitionibus curent,
ut imprimis parochi eorumque adiutores animum in id intendant, et fideles
opportune edoceant.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.