AAS 19 (1927), p. 269

gerit. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ceterisque
in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvi
mensis Martii anno MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

III

DISTRATTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE SEOUL ERIGITUR

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE HPYENG-AN IN COREA.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quae fidelium bono et religionis incremento
bene, prospere feliciterque eveniant, ea ut mature praestemus Nos
admonet supremi apostolatus officium, quo in terris divinitus fungimur.
Iamvero cum vicariatus apostolicus de Seoul in Corèa, amplitudine territorii
et incolarum numero conspicuus, regionem amplectatur de Hpyeng-an-to
in duas divisam provincias, alteram septentrionalem, alteram vero meri^
dionalem, quae, fidelium numero in dies percrebrescente feliciter, peculiarem
curam quoad spirituales populi necessitates requirere videtur, atque
ipse Vicarius Apostolicus enixis precibus Nos flagitaverit ut tota illa regione
de Hpyeng-an-to e vicariatu de Seoul detracta, in peculiarem apostolicam
praefecturam per Nos erigatur, Nos votis bis concedendum ultro libenterque
existimavimus. Quae cum ita sint, praehabito voto venerabilis fratris
Marii Giardini, Archiepiscopi titulo Edesseni, Delegati Apostolici in Iaponia,
et collatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque
rei momentis diligenter perpensis, motu proprio atque ex certa scientia
et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium tenore, territorium de Hpyeng-an-to, quod in provincias
septentrionalem et meridionalem partitur, a vicariatu apostolico de
Seoul seiungimus sive dismembramus, illudque sic per Nos separatum
in novam praefecturam apostolicam erigimus, cui nomen facimus de
Hpyeng-an et quam Curis Societatis pro Missionibus Exteris de Maryknoll
committimus.

Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanére, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant seu spectare

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.