AAS 19 (1927), p. 270
poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus
super his a quovis, auctoritate qualibet scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis
ceterisque in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvn
mensis Martii anno MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.
P. CARD. GASPARRI, a /Secretis Status.
IV
DISMEMBRATIO ET ERECTIO PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE KAGOSHIMA
IN IAPONIA.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Aucto pastorum numero gregis incolumitati
melius prospicitur, atque hoc ducti consilio, Nos quidem summi
christiani gregis Pastores ut illius saluti prospiciamus, cum id expedire in
Domino videatur, Sacrorum Antistitum numerum augemus. Iamvero cum
venerabilis frater b. m. Ioannes Oombaz, Episcopus Nagasakiensium, iam
instanter Nos postulaverit ut ob territorium latissime patens suae iurisdictioni,
subiectum et incolarum ibidem commorantium multitudinem, ipsa
Nagasakiensis dioecesis, Apostolica auctoritate, dividatur, atque e territorio
ab eadem separato nova apostolica condatur praefectura; Nos votis
his, quae in spirituale cedunt fidelium bonum, ultro libenterque annuendum
existimavimus. Itaque, praehabito voto venerabilis fratris Marii Giardini,
Archiepiscopi titularis Edessensis, Delegati Apostolici in Iaponia, omnibusque
rei momentis attente perpensis cum venerabilibus fratribus Nostris
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis,
motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris
deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, territorium,
quod civiles praefecturas de Kagoshima et OMnawa complectitur,
a dioecesi Nagasakiensi seiungimus, idemque territorium sic per Nos seiunctum
sive dismembratum, in praefecturam apostolicam novam erigimus,
cui nomen facimus de Kagoshima et quam curis Ordinis Minorum Fratrum
concredimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant sive spectare poterunt