AAS 19 (1927), p. 304

quam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxvn
mensis Aprilis an. MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

YI

SEPARATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE BATAVIA ERIGITUR

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE MALANG.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Nihil antiquius Nobis est, quam ut christiana
res maiora capiat in dies incrementa; ideoque non sine laetitia comperimus
Missionem, quae in insula lava districtus civiles de, Pasoeroean
et BosoeM nec non Madoera, cum insulis adiacentibus complectitur, Ordinis
Fratrum Carmelitarum curis demandatam sub Vicarii Apostolici de Batavia
iurisdictione, tantos suscepisse progressus, adeoque florere, ut omnino
apta videatur, quae in Missionem independentem erigatur. Cum igitur dilectus
filius Generalis Prior Ordinis praelaudati Nos enixe flagitaverit ut
Missionem ipsam in praefecturam apostolicam constituere dignemur, Nos
optatis his concedendum ultro libenterque existimavimus. Collatis itaque
consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis
religiose perpensis, attenta quidem relatione ac voto Vicarii Apostolici
de Batavia, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine^ praesentium
tenore, Missionis supradictae territoria omnia, quae recensuimus, in praefecturam
apostolicam erigimus, cui nomen facimus de Malang et quam
Carmelitarum ipsorum curis commissam relinquimus.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iuiiicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus
super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub Anulo Piscatoris, die xxvn
mensis Aprilis anno MDCCCCXXVH, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.