AAS 19 (1927), p. 329

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

MOTU PROPRIO

DE CARDINALI SACRAE CONGREGATIONI DE SEMINARIIS STUDIO-

RUMQUE UNIVERSITATIBUS PRAEFECTO PRO TEMPORE INTER

PATRES CARDINALES SACRAE CONGREGATIONIS S. OFFICII ET

PONTIFICALIS COMMISSIONIS PRO STUDIIS BIBLICIS COOPTANDO.

PIUS PP. XI

Inde ab inito Pontificatu partes officii Nostri paene praecipuas
esse duximus, ut rectam in diesque solidiorem uberioremque
-clericorum institutionem promoveremus, omnibus amotis incommodis,
quaecumque ipsi officere aliquo pacto videbantur. Quam
quidem curam et sollicitudinem Nostram Sacram Congregatio
Seminariis catholicisque Athenaeis regundis studiose sane naviterque
participat. Siquidem, in munere quod sibi proprium ac
peculiare est exsequendo, ea videt <*c prospicit, ut non modo
magistri deligantur eruditiores atque aptiores, qui disciplinas
sibi ad docendum commissas recte fructuoseque tradant, verum
etiam in libris, qui studiosorum manibus ex praescripto teruntur,
cum sint omnia utiliter egregieque dicta, tum nihil contineatur
unde mentes animique iuvenum aliquid capere detrimenti queant.
In eiusmodi tamen doctorum librorumque delectu Sacra Congregatio,
quam diximus, non posset aut consulendo aut praecipiendo
auctoritatem interponere suam, nisi commentaria atque volumina

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.