AAS 19 (1927), p. 375
Haec mandamus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent sive pertinere
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari: sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si
quidquam secus super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv
mensis Maii anno MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
III
ERIGITUR IN TERRITORIO ARCHIDIOECESEOS CALCUTTENSIS IN INDIIS NOVA
DIOECESIS DE RANCHI.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — In omnes christiani orbis regiones, etiam
longo terrarum marisque tractu disiunctas, oculos mentis Nostrae convertimus
ex hac divi Petri Cathedra, quam divinitus obtinemus, et quae rei
sacrae procurationi melius expediendae conducant, sollicito studio decernere
maturamus. Iamvero cum numerus catholicorum in regione vulgo
Ohota-Nagpur in Indiis Orientalibus adeo feliciter creverit ut conveniens
admodum videatur, ut proprio gaudeat pastore, ideoque venerabilis frater
Ferdinandus Perier, Archiepiscopus Calcuttensis, a qua archidioecesi dicta
regio Chota-Nagpur, quamvis non exiguo disiuncta intervallo, spiritualiter
dependet, a Nobis enixe postulaverit ut illud territorium, a Calcuttensi
archidioecesi dismembratum, in dioecesim independentem erigeretur: Nos,
collatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque
rei momentis accurate perpensis, laudati Archiepiscopi votis ultro libenterque
concedendum existimavimus. Quare, motu proprio atque ex certa scientia
et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium vi, territorium complectens civiles districtus de
Hazaribagh, Banchi, Palamau, et Singbhum, quoad partem occidentalem,
nec non feudales status de Gangpur-Bamra-Donai in Orissa regione, de
Saraihela et Kharsawan in Chotae Nagpuris territorio, nec non de GhangJchakhar
Korea, Sirguja, Jashpur, Udaipur, Sakti, Baigarh in centralibus
provinciis Bengalae, ab archidioecesi Calcuttensi dismembramus: idemque