AAS 19 (1927), p. 376
territorium sic per Nos separatum in dioecesim independentem erigimus,
et a civitate Banchi nomen ipsi dioecesi facimus. Hanc vero novam de
Manchi dioecesim suffraganeam volumus Caleuttensis archidioecesis, eandemque
Patrum Societatis Iesu Belgicae religiosae provinciae curis committimus.
Haec statuimus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant sive spectare
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus
super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive. ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv
mensis Maii anno MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.
P. CAED. GASPARRI, a Secretis Status.
IV
DISTRACTQ TERRITORIO EX PRAEFECTURA APOSTOLICA DE ZAMBESIA, IN
POSTERUM DE SALISBURY DENOMINANDA, ERIGITUR PRAEFECTURA APO-
STOLICA DE BRÖKEN HILL IN AFRICA MERIDIONALI.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Ex hac sublimi Principis Apostolorum
Cathedra, quam, nullis quidem meritis Nostris, divinitus obtinemus, in
omnes, vel longo terrarum marisque spatio seiunctas ab hoc catholicae Fidei
centro, regiones oculos mentis Nostrae, tamquam e sublimi specula convertimus,
et quae rei sacrae procurationi melius gerendae videantur expedire
ea sollicito studio decernere maturamus. Iamvero cum ad maiora Fidei
incrementa promovenda in amplissimo Ehodesiae territorio in Africa Centrali
opportunum visum sit consilium regionem, quae ad septentrionem
versus praefecturae apostolicae Zambesiae ad hanc usque diem adhaesit, ab
eadem distrahere et in praefecturam separatam erigere: Nos, collatis consiliis
^um venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec, quae infrascripta sunt, decernenda
existimavimus. Nimirum, motu proprio atque ex certa scientia et matura
deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium tenore, e missione Zambesiae territorium Ehodesiae septen-