AAS 19 (1927), p. 377

trionalis seiungimus, atque ex hoc territorio, sic disiuncta sive dismembrato,
novam erigimus apostolicam praefecturam, cui nomen facimus de Bröken
Hill, et quam Patribus polonis Societatis Iesu committimus. Hanc vero
novam praefecturam apostolicam constitutam volumus e territorio districtus
civilis Bhodesiae septentrionalis, nec non e duobus territoriis, die vn
mensis Februarii anno MDCccLxxvm et die xxvrn Iulii anno MDCCCCXXVI,
praefecturae Zambesiae addictis, nempe e parte territorii Angolae ad dexteram
22* meridiani et e parte vicariatus apostolici Nyassae ad sinistram
31 meridiani sitis. Statuimus denique ut nomen veteris praefecturae, a qua1
distractum est territorium praefecturae apostolicae de Bröken Hill, loco
Zambesiae sit de Salisbury.

Porro haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent sive pertinere
poterunt nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xiv
mensis Iulii anno MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

V

DISMEMBRATA DIOECESI DE NAGASAKI CLERO INDIGENAE COMMITTENDA,

ERIGITUR DIOECESIS DE FUKUOKA IN IAPONIA.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Catholicae Fidei per universum orbem
terrarum amplificatio suavi animum Nostrum laetitia perfundit, et nihil
antiquius Nobis est quam ex hac sublimi specula, e divi Petri nempe cathedra
quam divinitus obtinemus, in longo terrarum marisque tractu ab
hoc Fidei centro disiunctas regiones oculos mentis Nostrae convertere, et
quae ibidem rei sacrae gerendae melius expedire videantur, suprema Nostra
auctoritate decernere. Iamvero minime Nos latet dioecesim Nagasakiensem
in Iaponia, curis Societatis Parisiensis pro exteris Missionibus concreditam,
eiusdem Societatis impenso studio et conspicuis operibus excultam, fidelium
numero et sacerdotum indigenarum copia feliciter his postremis

ACTA, TOI. XIX , n. 11. — 3-11-927. 26

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.