AAS 19 (1927), p. 378
annis anotam fuisse. Quapropter cum venerabilis frater Ioannes Baptista
de Guebriant, Archiepiscopus titularis Marianopolitanus et moderator
generalis praefatae Societatis pro Missionibus, Nos flagitaverit ut dioecesis
Nagasakiensis divideretur auctoritate Nostra, et pars eiusdem dioecesis,
catholicorum numero conspicua et multis templis diversisque institutis
florens, indigenae clero traderetur, pars vero reliqua, in qua fere inchoata
est evangelica praedicatio a dioecesi Nagasakiensi separata et in novam
dioecesim erecta Missionalibus Societatis Parisiensis servaretur, Nos optatis
his annuendum ultro libenterque existimavimus. Collatis itaque consiliis
cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis
religiose perpensis, praehabito favorabili voto venerabilis fratris Marii
Giardini, Archiepiscopi titularis Edessensis, Delegati Apostolici in Iaponia,
haec quae infrascripta sunt statuenda existimavimus: nimirum motu proprio
ac de certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore: I. Territorium, quod
civiles provincias de Saga, Fukuoka, Kumamoto, Oita, Miyazaki complectitur,
a dioecesi de Nagasaki seiungimus, idemque, sic separatum sive dismembratimi,
in novam dioecesim erigimus, cui nomen facimus de Fukuoka
et curis concredimus Patrum Societatis Parisiensis pro exteris Missionibus;
II. Dioecesim vero de Nagasaki, hac ratione imminutam, clero saeculari
indigenae committimus.
Haec volumus, edicimus decernentes praesentes Litteras firmas validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere: illisque ad quos spectant sive spectare poterunt
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super
his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvi
mensis Iulii anno MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.