AAS 2 (1910), p. 367
In hoc tam nefario stultoque bello, cui commovendo dilatando
socii et adiutores potentes accedunt interdum vel ipsi,
qui Nobiscum facere Nostrasque tueri res deberent prae ceteris;
in forma errorum adeo multiplici vitiorumque illecebris tam
variis, quibus utrisque haud pauci etiam e nostris blandiuntur,
capti specie novitatis ac doctrinae, aut inani spe ducti, Ecclesiam
posse cum aevi placitis amice componi, plane intelligitis,
Venerabiles Fratres, nobis esse strenue obsistendum, iisdemque
nunc armis excipiendum impetum hostium, quibus olim usus
est Borromeus.
Primum igitur, quoniam ipsam, veluti arcem, impetunt
fidem, vel eam aperte denegando, vel impugnando subdole, vel
doctrinae capita pervertendo, haec a Carolo saepe commendata
meminerimus: « Prima et maxima Pastorum cura ver-
« sari debet in iis quae ad fidem catholicam, quam S. Romana
« Ecclesia et colit et docet, et sine qua impossibile est piacere
« Deo, integre inviolateque servandam pertinent » \ Et rursus:
<( In eo genere... nullum tantum studium, quantum certe ma-
« ximum requiritur, adhiberi possit » . - Quapropter « haere-2
« ticae pravitatis fermento », quod nisi cohibeatur totam massam
corrumpit, hoc est pravis opinionibus ementita specie irrepentibus,
quas in unum collectas modernismus profitetur,
sanitas est opponenda doctrinae et reputandum cum Carolo:
« quam summum in haeresis crimine profligando studium et
« cura quam longe omnium diligentissima episcopi esse de-
<( beat » .3
Haud opus est equidem cetera verba referre sancti viri
commemorantis Romanorum Pontificum sanctiones, leges, poenas
in eos antistites constitutas, quibus purgandae dioecesis
ab « haereticae pravitatis fermento » esset cura remissior. Nonnihil
tamen iuverit ad ea quae inde concludit diligenter attendere.
« Proinde, inquit, in ea perenni sollicitudine perpetua-
1 Conc. Prov. I, sub initium.
2 Conc. Prov. V, Pars I.
3 Ibid.