AAS 2 (1910), p. 368

<( que vigilia episcopus versari in primis debet, ut, non modo
« pestilentissimus ille haeresis morbus nusquam in gregem
« sibi commissum irrepat, sed omnis plane suspicio ab eo quam
« longissime absit. Si vero fortasse, quod pro sua pietate et mi-
« sericordia Christus Dominus avertat, irrepserit, in eo maxime
« elaboret omni ope, ut quam celerrime depellatur: quique ea
« labe infecti erunt, vel suspecti, cum illis agatur ad canonum
« sanctionumque pontificiarum praescriptum » \
Verum nec propulsar! possunt errorum contagia nec praecaveri,
nisi in recta cleri populique institutione pars curarum
ponatur maxima. Nam fides ex auditu; auditus autem per verbum
Christi. Veri autem omnium auribus inculcandi necessitas2

nunc magis imponitur, quum per omnes reipublicae venas, atque
etiam qua minime crederes, serpere cernimus malum virus;
adeo ut ad omnes hodie pertineant adductae a Carolo causae
hisce verbis: « Haereticis finitimi nisi in fidei fundamentis firmi
« fuerint ac stabiles, summopere verendum esset, ne forte ab
<( eis in aliquam impietatis ac nefariae doctrinae fraudem faci-
« lius adducerentur » . Nunc enim, expeditioribus3 itineribus,
quemadmodum ceterarum rerum, ita etiam errorum sunt aucta
commercia, proiectisque ad licentiam cupiditatibus, in prava
societate versamur, ubi non est veritas... et non est scientia
Dei ; in terra quae desolata est...4 quia nullus est qui recogitet
corde . Quamobrem Nos, ut Caroli verba usurpemus: « mul-5

« tam hactenus diligentiam adhibuimus, ut omnes ac singuli
Christi fideles in fidei christianae rudimentorum institutione
« erudirentur » ; eademque de re, tamquam de negotio gravis-6
simo scripsimus Encyclicas Litteras . Etsi vero nolumus et illa7

Nobis aptare, quibus inexplebili desiderio flagrans Borromeus

1 Conc. Prov. V, Pars I.
2 Som. x, 17.
3 Conc. Prov. V, Pars. I.
4 Os. iv, 1.

5 IEREM. XII, 11.
6 Conc. Prov. V, Pars. I.
7 Encycl. « Acerbo nimis, » die xxv m. Aprilis MDCCCCV.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.