AAS 2 (1910), p. 369
queritur, « parum huc usque proferisse tanta in re »; nihilominus
eadem, qua ipse, « negotii periculique magnitudine ad-
<( ducti », addere stimulos velimus omnibus, ut, Caroli similitudinem
arripientes, pro suo quisque munere aut viribus, in
christianae restaurationis opus conspirent. Quare meminerint
patres familias ac domini, quo studio pastor ille sanctissimus
eosdem constanter monuerit ut liberis, domesticis, famulis addiscendae
christianae doctrinae, non solum. copiam facerent,
sed etiam onus imponerent. Clericis pariter memoria ne excidat,
in fidei rudimentis tradendis a se operam dandam esse
curioni; huic vero studendum, ut eiusmodi scholae suppetant
plures, christifidelium numero ac necessitati pares et magistrorum
probitate commendabiles, quibus adiutores adsciscantur
honesti viri aut mulieres, prout Mediolanensis ipse praescribit
antistes \
Christianae huius institutionis aucta necessitas, quum ex
reliquo nostrorum temporum morumque decursu eminet, tum
vero potissimum ex publicis discendi ludis, omnis religionis expertibus,
ubi sanctissime quaeque rideri voluptatis loco fere ducitur,
aeque pronis ad impietatem et magistrorum labiis et auribus
auditorum. Scholam dicimus, quam neutram, seu laicam
per summam iniuriam appellant, quum non sit aliud nisi tenebricosae
sectae dominatus praepotens. Novum hoc praeposterae
libertatis iugum magna quidem voce et bonis lateribus denuntiastis
vos, Venerabiles Fratres, praesertim in locis ubi
audacius proculcata sunt iura religionis ac familiae et oppressa
naturae vox imperantis ut adolescentium candori fideique parcatur.
Cui calamitati ab iis illatae, qui, quam ab aliis obedientiam
exigunt, eandem supremo rerum Domino recusant, quantum
in Nobis est medendum rati, auctores fuimus ut scholae
religionis opportune per urbes institueretur. Quod opus quamquam
hactenus, adnitentibus vobis, satis bene prospereque processit,
nihilominus magnopere expetendum est ut in dies latius
1 Conc. Prov. V, Pars. I.