AAS 2 (1910), p. 410
4: martii 1910. — Novam Sedem episcopalem Reginatensem (Regina),
in provincia ecclesiastica S. Bonifacii in regione Canadensi;
— Novum Vicariatum Apostolicum de Keevvatin, in eadem provincia
ecclesiastica S. Bonifacii.
Mandavit autem idem SSmus Dominus ut hac de re Litterae Apostolicae
sub plumbo ad tramitem iuris expediantur.
DECRETUM QUO ERIGITUR NOVA MISSIO " DRISDALE-RIVER "
A VICARIATU APOSTOLICO KIMBERLIENSI (IN AUSTRALIA) DISMEMBRATA.
Ad fluvium Drisdale-River vulgo nuncupatum in occiduo-septemtrionali
plaga Vicariatus Apostolici Kimberliensis, quae lineis seu gradibus
128 longitudinis (Greenwich) et 16 latitudinis Austr. circumscribitur,
Missionem quamdam, pro Aborigenarum evangelizatione, ab eodem Vicariatu
dismembrandam et ecclesiasticae iurisdictioni Abbatiae Novae
Nursiae interim subiiciendam, suo autem tempore in alteram Abbatiam
nullius constituendam, R. P. D. Fulgentius Torres O. S. B. Abbas Novae
Nursiae ab hac S. Congregatione erigendi facultatem humiliter postulavit.
Qua super petitione, praehabito voto atque assensu Revmi P. D. Episcopi
Geraldtonensis supradicti Vicariatus Apostolici Administratoris,
attentisque votis atque commendationibus Eminentissimi P. D. Patritii
Cardinalis Moran Archiepiscopi Sydneyensis, qui communia omnium Australiae
Ordinariorum in novissima plenaria Synodo coadunatorum desideria
ita exprimebat, Eminentissimi ac Reverendissimi Patres huius Sacrae
Congregationis Christiano Nomini propagando praepositae, in plenariis
comitiis die 25 p. e. mensis Aprilis habitis, propositionem Revmi P. D.
Abbatis Novae Nursiae maturo examini subiicierunt, et ad dubium: « An
expediat dismembratio Vicariatus Apostolici Kimberliensis,. et erectio
Missionis Drisdale-River nuncupatae Abbatiae Novae Nursiae adnectendae,
iuxta modum a PP. Benedictinis propositum » respondendum esse
censuerunt: « Affirmative ».
Hanc autem Eminentissimorum Patrum sententiam ab infrascripto
Secretario in Audientia externi diei SSmo D. N. Pio divina Providentia