AAS 2 (1910), p. 946

MUTATIO TITULI DIOECESIS.

SSmus D. N. Pius PP. X, ex Sacrae huius Congregationis decreto
diei 15 novembris 1910 ad quaslibet in posterum aequivocationes vitandas,,
nomen dioecesis Alexandrinae in America mutavit in hoc aliud Alexandrina
in Ontario.

Mandavit autem idem SSmus D. ut hac de re litterae apostolicae
sub plumbo ad tramitem iuris expediantur.

I.

PISCIEN.

IURIUM.

14 Maii 1910.

FACTI SPECIES. — Parochus ecclesiae S. Marci Ev. seu S. Petri Ap.
Plebis Nebulae (Pieve a Nievole) contendit cum parocho ecclesiae S. Petri
Ap. de Monte Catino (Montecatini) et vi argumentorum exponendo rum
rogat hanc S. C, ut ecclesiae suae adiudicetur ius matricitatis et patronatus
super ecclesiam partis conventae, necnon et eiusdem integrum
patrimonium, cum obligatione sane subministrandi necessaria ad honestam
sustentationem praeposito conventae ecclesiae.
Dictae ecclesiae parochiales finitimae sunt, imo olim unicam efformaverant
parochiam. Ex documentis historicis ab utroque contendente
admissis constat iam a remotissimis temporibus exstitisse parochiam
matricem S. Petri Nebulae, ex qua post decem fere saecula oriebatur
ecclesia de Monte Catino, quae tamquam filialis eidem subiecta erat.
Cursu temporis (saec. XIV) ob rationes impellentes populi multitudo ad
Montem Catinum se contulit, unde et parochia sensim sine sensu ibidem
transmigravit. In actis enim Pastoralis Visitationis ab episcopo Berengario
a. 1354 peractae legitur: « Eiusdem plebis est plebanus D. Ubal-
« dus de Monte Catino, qui propter guerras in dicta plebe residentiam
« personalem ducere non potest, sed est ibi loco ipsius presbyter Bindus
« de Monte Catino ipsius etiam Canonicus ». Clarius vero in Visitatione

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.