AAS 20 (1928), p. 11
Quae cum ita se habeant, manifesto patet, nec eorum conventus
Apostolicam Sedem ullo pacto participare posse, nec ullo pacto
catholicis licere talibus inceptis vel suffragari vel operam dare
suam; quod si facerent, falsae cuidam christianae religioni
auctoritatem adiungerent, ab una Christi Ecclesia admodum
alienae. îsTum Nos patiemur - quod prorsus iniquum foret -
veritatem, eamque divinitus revelatam, in pactiones deduci?
Etenim de veritate revelata tuenda in praesenti agitur. Siquidem
ad omnes gentes evangelica fide imbuendas misit Christus Iesus
in mundum universum Apostolos, quos, ne quid errarent, per
Spiritum Sanctum doceri ante voluit omnem veritatem: numne1
haec Apostolorum doctrina in Ecclesia, cui rector et custos Deus
ipse adest, aut penitus defecit aut perturbata aliquando est?
Quodsi Evangelium suum Eedemptor noster non ad apostolica
tantum tempora, sed ad futuras quoque aetates pertinere, significanter
edixit, potuitne obiectum fidei tam obscurum incertumve
procedente tempore fieri, ut opiniones vel inter se contrarias
hodie oporteat tolerari? Hoc si verum esset, dicendum quoque
foret, et Spiritus Paracliti in Apostolos illapsum et eiusdem
Spiritus in Ecclesia permansionem perpetuam et ipsam Iesu
Christi praedicationem abhinc pluribus saeculis efficaciam utilitatemque
omnem amisisse: quod sane affirmare, blasphemum
est. Iamvero Unigenitus Dei Filius, cum legatis suis imperavit ut
docerent omnes gentes, tum omnes homines hoc obstrinxit
officio, ut iis rebus fidem adiungerent quae sibi a « testibus
praeordinatis a Deo »2 nuntiarentur, atque ita iussum sanxit :
« Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non
crediderit, condemnabitur »;3 sed utrumque Christi praeceptum,
quod non impleri non potest, alterum scilicet docendi, alterum
credendi ad aeternae adeptionem salutis, ne intellegi quidem
potest, nisi Ecclesia evangelicam doctrinam proponat integram
ac perspicuam sitque in ea proponenda a quovis errandi periculo
1 IOANN., XVI , 13.
2 Act,
X , 41.
3 MARC, XVI, 16.