AAS 20 (1928), p. 12

immunis. In quo de via ii quoque déclinant, qui censent, depositum
quidem veritatis in terris exsistere, sed tam operoso
labore, tam diuturnis studiis disceptationibusque illud quaeri
oportere, ut ad inveniendum ac potiundum vix hominis vita
sufficiat; quasi benignissimus Deus per prophetas et Unigenitum
suum sit idcirco locutus, ut quae per hos revelasset, pauci
tantummodo, iidemque aetate iam graves, perdiscerent, minime
vero ut fidei morumque doctrinam praeciperet, qua homo per
totum mortalis vitae curriculum regeretur.
Videantur quidem pandhristiani isti, qui ad consociandas ecclesias
intendunt animum, nobilissimum persequi consilium caritatis
christianos inter omnes provehendae; at tamen qui fieri potest, ut
in fidei detrimentum caritas vergat? Nemo sane ignorat, Ioannem
ipsum, caritatis Apostolum, qui in evangelio suo Cordis Iesu Saeratissimi
videtur secreta pandidisse perpetuoque memoriae suorum
praeceptum novum « Diligite alterutrum » inculcare consueverat,
omnino vetuisse ne quid cum iis haberetur commercii, qui
Christi doctrinam non integram incorruptamque profiterentur:
« Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere
eum in domum, nec ave ei dixeritis ». Quamobrem cum caritas1
fide integra ac sincera, quasi fundamento, innitatur, tum unitate
fidei, quasi praecipuo vinculo, discipulos Christi copulari opus est.
Itaque fingere animo qui liceat christianum quoddam Foedus,,,
quod qui inierint, vel tum, cum de fidei obiecto agitur, suam quisque
cogitandi sentiendique rationem retineant, quamvis ea ceterorum
opinionibus repugnet? Et quo pacto, rogamus, unum
idemque fidelium Foedus participent homines qui contrarias in
sententias abeunt ? ut, exempli causa, sacram Traditionem genuinum
esse divinae Eevelationis fontem, qui affirmant et qui
negant ? ut qui ecclesiasticam hierarchiam, ex episcopis, presbyteris
atque ministris constantem, censent divinitus constitutam,
et qui asserunt pro rerum temporumque condicione pedetemptim
inductam? qui in Sanctissima Eucharistia per mirabilem illam
panis et vini conversionem, quae transsubstantiatio appellatur,,

' II Ioann., 10.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.