AAS 20 (1928), p. 14

nonne Deus illas omnes revelavit? Etenim Ecclesiae magisterium
- quod divino consilio in terris constitutum est ut revelatae doctrinae
cum incolumes ad perpetuitatem consistèrent, tum ad cognitionem
hominum facile tutoque traducerentur - quamquam per
Eomanum Pontificem et Episcopos cum eo communionem habentes
cotidie exercetur, id tamen complectitur muneris, ut, si quando
aut haereticorum erroribus atque oppugnationibus obsisti efficacius
aut clarius subtiliusque explicata sacrae doctrinae capita in
fidelium mentibus imprimi oporteat, ad aliquid tum sollemnibus
ritibus decretisque definiendum opportune procedat. Quo quidem
extraordinario magisterii usu nullum sane inventum inducitur
nec quidquam additur novi ad earum summam veritatum,
quae in deposito Eevelationis, Ecclesiae divinitus tradito, saltem
implicite continentur, verum aut ea declarantur quae forte
adhuc obscura compluribus videri possint aut ea tenenda de
fide statuuntur quae a nonnullis ante in controversiam vocabantur.

Itaque, Venerabiles Fratres, planum est cur haec Apostolica
Sedes numquam siverit suos acatholicorum interesse conventibus:
christianorum enim coniunctionem haud aliter foveri licet, quam
fovendo dissidentium ad unam veram Christi Ecclesiam reditu,
quandoquidem olim ab ea infeliciter descivere. Ad unam veram!
Christi Ecclesiam, inquimus, omnibus sane conspicuam et talem,
Auctoris sui voluntate, perpetuo mansuram, qualem ipsemet ad
communem salutem instituit. Neque enim mystica Christi Sponsa,
saeculorum decursu, contaminata est unquam, nec contaminan
aliquando potest, teste Cypriano: « Adulteran non potest Sponsa
Christi: incorrupta est et pudica. Unam domum novit, unius
cubiculi sanctitatem casto pudore custodit » . 1 Et sanctus idem
Martyr iure meritoque mirabatur vehementer, quod credere
quispiam posset «hanc unitatem de divina firmitate venientem,
sacramentis caelestibus cohaerentem, scindi in ecclesia posse et
voluntatum collidentium divortio separari ».2 Cum enim corpus

1 De cath. Ecclesiae unitate, 6.
2 Ibidem.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.