AAS 20 (1928), p. 15

Christi mysticum, scilicet Ecclesia, unum sit, compactum et con-1
nexum,2 corporis eius physici instar, inepte stulteque dixeris
mysticum corpus ex membris distinctis dissipatisque constare
posse: quisquis igitur cum eo non copulatur, nec eius est membrum
nec cum capite Christo cohaeret.3
Iamvero in hac una Christi Ecclesia nemo est, perseverat
nemo, nisi Petri, legitimorumque eius successorum, auctoritatem
potestatemque obediendo agnoscat atque accipiat. Episcopo quidem
E ornano, summo animarum Pastori, nonne maiores paruerunt
eorum, qui Photii novatorumque erroribus implicantur?
Eecesserunt heu filii a paterna domo, quae non idcirco concidit
ac periit, perpetuo ut erat Dei fulta praesidio; ad communem igitur
Patrem revertantur, qui, iniurias Apostolicae Sedi ante inustas
oblitus, eos amantissime accepturus est. Kam si, quemadmodum
dictitant, consociari Nobiscum et cum nostris cupiunt, cur
non ad Ecclesiam adire properent, « matrem universorum Christi
fidelium et magistram? » . 4 Lactantium iidem audiant clamitantem
: « Sola... catholica Ecclesia est quae verum cultum retinet.
Hic est fons veritatis, hoc domicilium Fidei, hoc templum Dei:
quo si quis non intraverit vel a quo si quis exierit, a spe vitae
ac salutis alienus est. Neminem sibi oportet pertinaci concertatione
blandiri. Agitur enim de vita et salute: cui nisi caute ac
diligenter consulatur, amissa et extincta erit ». 5
Ad Apostolicam igitur Sedem, hac in Urbe collocatam quam
Petrus et Paulus Principes Apostolorum suo sanguine consecraran
t, ad Sedem, inquimus, «Ecclesiae catholicae radicem et matricem
», dissidentes accedant filii, non ea quidem mente ac spe, ut6
« Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis » fidei in-7
tegritatem abiiciat suosque ipsorum toleret errores, sed, contra, ut

1 I Gor., XII, 12.
2 Eph., IV, 15.
3 Cf. Eph., V, I, 22.
30;
4 Conc. Lateran. IV, c. 5.
5 Divin. Instit., IV, 30, 11-12.
6 S. CYPR., Bp. 48 ad Cornelium, 3.
7I Tim., III, 15.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.